# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 37

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/37

Itemque totius orbis terrarum ordinem, per imagines clarum effecit Plurimaque hominibus ab ijs, quae incredibilia sunt, manifestauit, omnibusque ostendit credibilia. Quale sanè Hieron quoque Syracusius de Archimede dixisse fertur, cùm nauem trinis instructam veli fabricasset, quam Ptolemaeo Aegyptiorum regi mittere pręparabat Cùm .n. omnes vnà Syracusij nauem illam protrahere minimè possent, Archimedes Hieronem solum ipsam subduxisse fecit. Stupefactus autem ille, ab hac (inquit) die de quocunque dixerit Archimedes, ill credendum est. Idem autem Gelonem etiam aiunt dixisse, cùm corona, quam fabricatus est non soluta, singulum commistarum materiarum pondus comperisset. Haec quidem Antiquorum plurimi memoriae prodiderunt, Mathematicam laudibus efferre volentes: & proinde pauca ex pluribus nos in praesenti apposuimus, Geometriae om nino cognitionem, vtilitatemque ostendentes. ὑπρυυIl Quis sit Geometriae ortus, quaeque fuerint ipsius

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
