# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 41

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/41

aliquis. Ego autem huic quoque dicerem, Propositum esse distinguendum, tum iuxta res, de quibus quaesita fiunt, tum etiam iuxta addi scentem. Et ad ipsa quidem subiecta respicientes, dicimus quòd de Mundanis vtique Figuris omnis Geometrae est sermo. Quippe qui à simplicibus quidem incipit, in harum verò constitutionis varietatem desinit. Et seorsum quidem singulas constituit, simul verò ipsarum in Sphęram inscriptiones, quasque habent rationes tradit. Quapropter singulorum quoque librorum Proposita ad Mundum esse referen da nonnulli opinati sunt, ipsorumque vsum, atque vtilitatem, quam ad Vniuersi contemplationem nobis afferrent, memoriae prodiderunt. Ad addiscentem verò respiciendo Propositum distinguentes, hoc ipsum quod (Stichiosis) dicitur, hoc est Elementorum institutio, ipsi Propositum esse dicemus: necnon addiscentium cogitationis perfe ctionem ad vniuersam Geometriam. Ab his enim auspicantes reliquas quoque huiusce scientiae partes cognoscere, varietatemque in ipsa existentem comprehendere poterimus. Et sine his impossibilis nobis, incomprehensibilisque caeterorum est disciplina. Principalissima nanque, ac simplicissima, primisque suppositionibus maximè cognata Theoremata hic ordine decenti congregata sunt. Caeterorumque demonstrationes his tanquam notissimis vtuntur, ab hisque egressa sunt. Quemadmodum sanè Archimedes quoque in ijs, quae de Sphęra & Cylindro conscripsit, & Apollonius, ac reliqui omnes ijs, quę in hac ostensa sunt tractatione, tanquam cuidentibus videntur vti principijs Propositum igitur id est, addiscentes nempe ad totam scientiam Elementis instituere, Mundanarumque Figurarum determinatas constitutiones tradere tu. i1i. Vndenam ortum sit Elementaris institutionis nomen, & cur qui eam tradidit (Stichiota) hoc est Elementorum institutor vocetur. VII. Cap. HOc ipsum autem (Stichioseos) hoc est Elementaris institutionis, ipsiusque Elementi nomen, ex quo Elementaris quoque institutio quam Duplex positum. Primum Geometre Propositu Quorundam opinio. Secundum Geometrę Tropositum Archimedes. Apollonius. Geome triae totum Propositum Inscriptio Triplex Theore Elementi quid Element re quid. Theore Quid si Theorem. quod nec Elementu est. nequ Elementa re.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
