# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 42

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/42

Duplex Elementum ex Menę chmi sententia. Petitione; Theorem tum Eleme ta sunt. Cur Euc! dis Theore mata Elementa ve centur. Difficile Element: construere quam habet rationem, vt sanè de inscriptione etiam aliquid quaeramus? Theorematum itaque alia quidem Elementa, alia vero Elementaria appellare consucuerunt, alia autem extra horum vim determinantur. Elementa igitur nominantur illa quidem, quorum consideratio ad aliorum pertransit scientiam, & ex quibus dubiorum, quae in ipsis contingunt succurrit nobis solutio. Nam quemadmodum vocis literatae sunt quaedam principia prima, & simplicissima, & indiuisibilia, quibus Elementorum nomen dicamus, omnisque dictio, atque oratio ex his constituta est: ita sanè totius quoque Geometriae sunt quaedam Theoremata principalia, & ad ea, quae sequuntur, principij rationem habentia, & ad omnia spectantia, multorumque accidentium demonstrationes praebentia, quae Elementa appellant. Elementaria verò sunt, quaecunque ad plura se extendunt, & simplicitatem quandam, atque suauitatem habent, non tamen eiusdem sunt dignitatis, cuius Elementa: eò quòd sua contemplatio ad omnem scientiam communis non est, Exempli gratia, Triangulis ab eorum Angulis ad Latera ductas Perpendiculares in vno Signo coincidere. Quaecunque demum neque extensam in multitudinem cognitionem habent, nec porrò scitum quicquam, atque elegans patefaciunt, haec cadunt etiam extra Elementarium vim. Rursus autem Elementum (vt ait Menaechmus) dupliciter dicitur. Quod enim confirmat, eius quod confirmatur Elementum est: vt Primum apud Euclidem Secundi, Quintique, Quartum. Sic porrò multa quoque inuicem alterum alterius Elemementa esse dicentur. Mutuò enim confirmantur. Nam & ex eò, quòd extrinseci Rectilineorum Anguli, quatuor sunt rectis aequales, intrinsecorum rectis aequalium multitudo, & è contrario ex hoc illud, ostenditur. Sumptionique huiuscemodi Elementum assimilatur. Aliter praeterea dicitur Elementum, in quod cùm sit magis simplex, compositum dissoluitur. Ita autem non omne rursus, omnis Elementum vocabitur: verùm ea, quae principalissima sunt, eorum, quae in rei effectae ratione sunt constituta. Quemadmodum Petitiones; Theorematum Elementa sunt. Iuxta autem hoc Elementi Significatum Euclidis quoque Elementa constructa sunt. Alia quidem illius Geometriae, quae circa Plana versatur, alia verò Stereometriae. Eodem sanè modo in Arithmeticis quoque, in Astronomicisque Elementares institutiones multi conscripsere. Difficile autem hoc est, eligere quidem, commodeque in vnaquaque scientia ordinare Elementa, ex quibus reliqua omnia egrediantur, in quaeque resoluantur. Atque eorum, qui huic rei operam nauarunt, alij quidem plura, alij verc pauciora colligere potuerunt. Et alij quidem breuioribus vsi sun Demonstrationibus, alij verò in infinitam longitudinem tractationes produxere.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
