Latin
Cap. IIII
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 43
Unproofread scanNot analysed yet
Et alij quidem modum per impossibile, alij verò Pro portionem praetermiserunt, alij autem praeparationes aduersus destruentes principia moliti sunt. Omninoque plurimi Elementaris in stitutionis modi à singulis fuerunt inuenti. Oportet autem hanc tra ctationem omne quidem, quod superuacaneum est de medio tollere impedimentum siquidem hoc in scientia est. Cuncta verò propositum continentia, concludentiaque eligere: commodissimum enim hoc in scientia est, atque vtilissimum. Diluciditatis autem simul, ac breuitatis maximam habere curam: harum nanque contraria cogitationem nostram perturbant. Vniuersalem denique Theorematum in terminis comprehensionem sibi vendicare: quae enim doctrinam in particularia frustra dissecant, incomprehensibilem efficiunt cognitionem Omnibus autem his modis Elementarem Euclidis institutionem, aliorum institutionibus excellere facilè quispiam reperire posset. Ipsius enim vtilitas quidem, ad primariarum Figurarum contemplatio nem maximè confert: diluciditatem verò, ordinatamque traditionem ille, qui fit à simplicioribus ad magis varia transitus efficit, nec non ea quae à communibus notionibus habet initium cognitionis perceptio Vniuersalitatem autem demonstrationis, ea, quae fit ex primis, prin cipalibusque Theorematibus ad Quaesita migratio. Etenim quae cunque praetermittere videtur, vel ijsdem vijs cognita fiunt, vt Scaleni, Aequicrurisque constitutio: vel tanquam ea, quae difficilem, infinitamque varietatem inferunt, ab Elementorum electione longi aliena sunt, qualia sunt ea, quae de Perturbatis habentur Rationibus, quae Apollonius copiosius tractauit: vel quia ex his, quae tradita suni tanquam ex causis facilè constituuntur, quemadmodum plurimae Angulorum, Linearumque species. Haec enim ab Euclide quidem omissa fuere, apudque alios longum sunt sortita sermonem, cognoscuntur autem à simplicibus. Atque haec de vniuersa Elementari institutione perscribenda nobis erant. Iis Quis nam sit Geometricorum sermonum ordoVIII. Cap. VNiuersum autem sermonum, qui in ipsa sunt ordinem hoc pacto Diuersis modis mul ti Elemes ta tradide runt Condóne quę requiruntur ad optimam Elementori institutionem. INP Euclidis Elementa ris institutio omnes iam dictas habet conditiones. Et ideo omnes aliorum iustiturio nes excellit. Cur quaedam ab Euclide praetermittans Apollonius. Prima ph Iosophia Nulla scia sua demò strat prin capia Motus, vt suppositi pricipium est Eaclides. Quo diffe rant inter se Produn tiatum, Per tio, &Sup positio ex sententi. Ari. 1. pe ste. tex. 2