# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 46

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/46

Ibi enim sunt & Constitutiones, & Sectiones, & Positiones, & Applicationes, & Additiones, & Ablationes. Cuncta autem, quę in Cogitatione sunt, sine ortu, omnique mutatione constiterunt. Sunt itaque & Problemata Geometrica, & Theoremata. Quoniam autem contemplatio in ipsa abundat Geometria, quemadmodum effectio in Mechanicis, omnia quoque Problemata contemplatione participant: non tamen contra. Prorsus nanque Demonstrationes contemplationis sunt opus, cuncta autem, quae in Geometria post principia sunt, per Demonstrationem sumuntur. Proinde Theorema communius est. Non omnia autem Theoremata Problematibus egent, sed sunt quaedam, quae etiam ex se se Quaesiti Demonstrationem habent. Alij autem Theorema a Problemate distinguentes aiunt, omne quidem Problema, vnumquodque eorum, quae de eius praedicantur materia, suumque oppositum suscipere: omne verò Theorema, praedicatum quidem suscipere symptoma, non autem & oppositum. Ipsorum autem Materiam quidem dico genus, de quo quaeritur, vtputa Triangulum, vel Quadrangulum, vel Circulum: Symptoma verò praedicatum, id, quod per sese accidens vocatur, vtputa Aequalitatem, vel Sectionem, vel Positionem, vel aliquid aliud huiuscemodi. Cùm igitur ita quispiam proposuerit, in Circulum intendere Triangulum aequilaterum, Problema dicit. Possis nanque in ipsum & non aequilaterum intendere. Rursusque super datam rectam Lineam terminatam Triangulum aequilaterum constituere. Fieri enim potest, vt & non aequilaterum constituatur. Cùm autem Angulos, qui ad Basim Aequicrurium sunt, aequales esse quispiam proposuerit, Theorema eum proponere dicendum. Fieri enim non potest, vt non aequales etiam sint Anguli, qui ad Basim sunt Aequicrurium. Quo circa siquis Problematicè formans dicat, in Semicirculo rectum velle extendere Angulum, Geometriae ignarus existimabitur. Omnis .n. qui in Semicirculo existit, Rectus est. In quibus ergo Symptoma vniuersale est, totamque materiam comitatur, haec Theoremata dicenda sunt: in quibus verò non vniuersale, nec subiectum prorsus consequitur, id Problema ponen dum est. Vt datam rectam Lineam terminatam, bifariam, vel in partes aequales secare. nam fieri potest, vt in non aequales quoque secetur. Omnem rectilineum Angulum bifariam, vel in partes aequas dispescere. datur enim & in non aequales diuisio. Ex data recta Linea Quadrangulum describere. potest siquidem, & non Quadrangulum describi.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
