Latin
Cap. VIIII
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 49
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim quae in eisdem, &in aequalibus sunt Basibus Triangula, atque Parallelogramma ijsdem affici passionibus ostendit: &per complicationem, vtrisque in vna Basi existentibus: &quonam pacto fiat Parallelogrammum ęquale Triangulo: ac denique de ijs, quae in rectangulis Triangulis à Lateribus describuntur Quadrangulis, quam habeat rationem quod à subtendente rectum Angulum fit, ad ea, quę à comprehendentibus ipsum. Talis sit &Diuisio. Quaedam ad lectores Praemonitio. Cap. XI. INcipientes autem de singulis quoque inquirere, praeadmonemus eos, qui lecturi sunt, non eas à nobis exigere Sumptiunculas, &Casus, &siquid aliud id genus est, quaecunque ab ijs, qui nos antecesserunt diuulgata fuere. Nam horum quidem satietate sumus affecti, &ipsa proinde rarò attingemus. Quaecunque autem difficiliorem habent contemplationem, ad vniuersamque spectam Philosophiam horum praecipuam faciemus commemorationem. Pythagoreos imiPythago tantes, quibus hoc etiam Aenigma erat in promptur Figura, &Grareorem dus: non autem Figura, &tres Oboli. )ostendentibus quòd vtique Acnigma oporter eam sectari Philosophiam, quae per vnumquodque Theorema Gradum ascendit, Animamque tollit in altum: non autem in sensilibus eam permanere sinit, &contubernalem mortalibus explere vsum, huicque consulentem, quę hinc fit euectionem negligere.