# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 49

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, Cap. VIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/49

Etenim quae in eisdem, & in aequalibus sunt Basibus Triangula, atque Parallelogramma ijsdem affici passionibus ostendit: & per complicationem, vtrisque in vna Basi existentibus: & quonam pacto fiat Parallelogrammum ęquale Triangulo: ac denique de ijs, quae in rectangulis Triangulis à Lateribus describuntur Quadrangulis, quam habeat rationem quod à subtendente rectum Angulum fit, ad ea, quę à comprehendentibus ipsum. Talis sit & Diuisio. Quaedam ad lectores Praemonitio. Cap. XI. INcipientes autem de singulis quoque inquirere, praeadmonemus eos, qui lecturi sunt, non eas à nobis exigere Sumptiunculas, & Casus, & siquid aliud id genus est, quaecunque ab ijs, qui nos antecesserunt diuulgata fuere. Nam horum quidem satietate sumus affecti, & ipsa proinde rarò attingemus. Quaecunque autem difficiliorem habent contemplationem, ad vniuersamque spectam Philosophiam horum praecipuam faciemus commemorationem. Pythagoreos imiPythago tantes, quibus hoc etiam Aenigma erat in promptur Figura, & Grareorem dus: non autem Figura, & tres Oboli. ) ostendentibus quòd vtique Acnigma oporter eam sectari Philosophiam, quae per vnumquodque Theorema Gradum ascendit, Animamque tollit in altum: non autem in sensilibus eam permanere sinit, & contubernalem mortalibus explere vsum, huicque consulentem, quę hinc fit euectionem negligere.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
