Latin
COMMENTARIORVM
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 5
Unproofread scanNot analysed yet
nis probatio modo communia quoque ipsarum Theoremata, &simplicia, &ab vna scientia orta, quae cunctas simul Mathematicas cognitiones in vnum continet, considerabimus. &quomodo omnibus congruant, possintque tum in Numeris, tum in Magnitudinibus, tum in Motibus inspici, perscrutabimur. Huiuscemodi autem sunt, omnia Proportionum, &Compositionum, &Diuisionum, &Conuersionum, &alternarum Immutationum: itemque Rationum omnium, vt Multiplicium, &Superparticularium, &Superpartientium, hisque oppositorum: &prorsus quae circa Aequale, &Inaequale vniuerse, &commu niter considerantur, non quatenus in Figuris, vel Numeris, vel Motibus sunti, sed quatenus per se vnumquodque horum naturam quandam habet communem, suique simpliciorem praebet cognitionem.