Latin
INCIPIT TEXTVS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 51
Unproofread scanNot analysed yet
Dico itaque quòd ea quidem, quę materiae sunt expertia, &in separatis subsistum rationibus, formisque ipsis, quae sunt sub se se collocatę, semper prius sortita sunt simpliciorum subsistentiam principaliorem, compositio rum subsistentia. Proptereaque &in Mente, &in Ornatibus tum medijs, tum ijs, qui Animae sunt, &in Naturis ipsis, quae proximè corpora viuificant, ijs, quę terminantur, Termini iuxta essentiam pręcellunt &quàm ipsa magis impartibiles, &magis vniformes, &magis primarij sunt. Vnum enim in immaterialibus Formis, multitudine: &impartibile, eo, quod vndequaque progreditur: &quod terminat, eo, quod Terminum ab alio suscipit perfectius est. Quae verò materiae egent, &in alijs consistunt, &à sua degenerant essentia, &circa subiecta sparguntur, vnionemque habent ascititiam, compositiores sortita sunt rationes prius quàm simpliciores. Et propterea quae in Phantasia, &earum, quae sub Phantasiam cadunt Figurarum materia, informata apparent, quaeque in sensilibus sunt à Natura progenita, praeeuntes quidem habent eorum, quae terminantur rationes: Sequentes verò eorum, quae terminant, atque aduentitias Ne enim quod trinis distat dimensionibus, in infinitam extendatur magnitudinem vel intelligentia, vel sensu, per Superficiem vndequaque terminatum fuit. &ne Plana Superficies in infinitum progressa lateat, Linea ipsam praeassumpsit, determinauitque ipsi adueniens. &Signum similiter Lineam: compositis propter simplicia subsistentibus. Etenim hoc quoque rursus manifestum est, quòd in separatis quidem Formis, Terminorum rationes in seipsis sunt, non autem in ijs, quę terminantur. &manentes quae re vera sunt, Secundorum constituendorum vim habent. In inseparabilibus verò Formis, se se ijs quae terminantur dederunt, in illisque sitae sunt, &factae sunt veluti partes eorum, suntque deterioribus refertae. Quocirca &impartibile ibi partibili essentia, &Latitudinis expers Latitudine praedita sunt. Suamque simplicitatem, atque puritatem non amplius Termini custodire possunt. Cùm enim in alio consistant, naturam suam in subiecti materiam immutarunt. Materia siquidem horum perturbauit perfectionem, &Plani quidem ratio profundum efficit Planum: Lineae autem, vnicam obscurans dimensionem, vndique fit partibilis: Signi verò, corporea perficitur simulque distrahitur cum ijs, quae ab ipso terminantur. Cunctis enim hisce ra tionibus in materiam delapsis, his quidem à cogitatione in intellectilem, his verò à natura in sensilem, subiectis refertae sunt. à suaque simplicitate in alienas compositiones, atque Interualla discesserunt.