# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 51

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, INCIPIT TEXTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/51

Dico itaque quòd ea quidem, quę materiae sunt expertia, & in separatis subsistum rationibus, formisque ipsis, quae sunt sub se se collocatę, semper prius sortita sunt simpliciorum subsistentiam principaliorem, compositio rum subsistentia. Proptereaque & in Mente, & in Ornatibus tum medijs, tum ijs, qui Animae sunt, & in Naturis ipsis, quae proximè corpora viuificant, ijs, quę terminantur, Termini iuxta essentiam pręcellunt & quàm ipsa magis impartibiles, & magis vniformes, & magis primarij sunt. Vnum enim in immaterialibus Formis, multitudine: & impartibile, eo, quod vndequaque progreditur: & quod terminat, eo, quod Terminum ab alio suscipit perfectius est. Quae verò materiae egent, & in alijs consistunt, & à sua degenerant essentia, & circa subiecta sparguntur, vnionemque habent ascititiam, compositiores sortita sunt rationes prius quàm simpliciores. Et propterea quae in Phantasia, & earum, quae sub Phantasiam cadunt Figurarum materia, informata apparent, quaeque in sensilibus sunt à Natura progenita, praeeuntes quidem habent eorum, quae terminantur rationes: Sequentes verò eorum, quae terminant, atque aduentitias Ne enim quod trinis distat dimensionibus, in infinitam extendatur magnitudinem vel intelligentia, vel sensu, per Superficiem vndequaque terminatum fuit. & ne Plana Superficies in infinitum progressa lateat, Linea ipsam praeassumpsit, determinauitque ipsi adueniens. & Signum similiter Lineam: compositis propter simplicia subsistentibus. Etenim hoc quoque rursus manifestum est, quòd in separatis quidem Formis, Terminorum rationes in seipsis sunt, non autem in ijs, quę terminantur. & manentes quae re vera sunt, Secundorum constituendorum vim habent. In inseparabilibus verò Formis, se se ijs quae terminantur dederunt, in illisque sitae sunt, & factae sunt veluti partes eorum, suntque deterioribus refertae. Quocirca & impartibile ibi partibili essentia, & Latitudinis expers Latitudine praedita sunt. Suamque simplicitatem, atque puritatem non amplius Termini custodire possunt. Cùm enim in alio consistant, naturam suam in subiecti materiam immutarunt. Materia siquidem horum perturbauit perfectionem, & Plani quidem ratio profundum efficit Planum: Lineae autem, vnicam obscurans dimensionem, vndique fit partibilis: Signi verò, corporea perficitur simulque distrahitur cum ijs, quae ab ipso terminantur. Cunctis enim hisce ra tionibus in materiam delapsis, his quidem à cogitatione in intellectilem, his verò à natura in sensilem, subiectis refertae sunt. à suaque simplicitate in alienas compositiones, atque Interualla discesserunt.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
