# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 52-2

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, INCIPIT TEXTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/52-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/52-2

paratorum quidem principiorum vestigia descendunt in ipsam, Se cundorum verò, atque Tertiorum paruicipationes, euidentiores apparent. Magis ergo Corporis causae est particeps, quàm Plani. huiusque magis, quàm formae ipsius lineae. & huius adhuc magis, quàm Signi hęc omnia terminantis, atque continentis. Nam Signi ratio toti huic catenę pręest, omniaque partibilia vnit, ac continet, eorumqu progressus terminat, & producit omnia, atque vndequaque compre hendit. Idcirco in imaginibus quoque alia quidem aliorum Termini sunt, Signum verò, omnium. Quòd autem non opinandum est huiuscemodi Terminos (Corporum inquam) sola excogitatione subsistere, quemadmodum Stoici censuerunt: verùm esse quasdam huiuscemodi naturas in ijs, quae sunt, ipsorumque rationes opificas prae se ferre, in memoriam quidem redigissemus si ad totum inspexissemus Mundum, & eas, quae in ipso fiunt coruolutiones, conuolutionumque Centra, nec non ad Axes per tota ipsa penetrantes. Centra nanque actu subsistunt, siquidem Sphaeras continent, in statuque suc conseruant, & ipsarum Interualla vniunt, & potentias in ipsis existentes constringunt, ad seseque constabiliunt. Axes autem ipsas euoluunt, atque circunducunt, & circa se se reuoluunt ipsi immobiliter siti. Quin etiam Poli Sphęrarum & ipsos Axes terminantes, & caeteras conuo lutiones in se se constringentes, quopacto perspicuè non ostendunt Signa potentias habere opificas, & capaces, & eorum, quae interual lis distant omnium perfectrices, & vnionis, atque incessabilis motus praebitrices? Vnde sanè Plato quoque Adamantinam esse dicit ipsorum subsistentiam, immutabilem ipsorum essentiae vim, & aeternam, & stabilem, quaeque eodem semper modo se se habet, ostendens. Fusumque ait totum circa ipsa verti, & circa ipsorum vnionem circumsilire. Aliae autem magis reconditę, abstrusaeque orationes Opificem quoque Mundo aiunt assistere Polis insidentem, suoque diuino Amore Vniuersum ad se se conuertentem. Pythagorei verò Polum quidem Rheę Sigillum appallandum esse censebant. Quoniam diuinitas, quae cuncta producit animalia, eisque vitam largitur, inexplicabilem, efficacemque vim per haec in vniuersum effundit. Centrum autem, louis carcerem. Quoniam cùm opificam custodiam luppiter in sinu Mundi posuisset, in Medio ipsam firmiter collocauit. Centro siquidem manente Vniuersum quoque immobilem suum habet ornatum, & assiduam conuolutionem: manentque omnia suum custodientia ordinem immutabilem: & qui Polis assistunt Dij, diuisorum collectricem, multiplicatorumque vnitricem adepti sunt potentiam: quique Axes sortiti sunt, conuolutiones coercent, aeterneque euoluunt. si fas est nostram in medium afferre sententiam, Centra quidem Sphae rarum omnium, atque Poli conciliantium Deorum Notae sunt, imperceptibilem eorum, atque vnientem compositionem affingentes Axes verò, vniuersorum ornatuum cohaerentias exprimunt: Mundanasque ipsi integritates, & circunuolutiones comprehendendi vim habent, quemadmodum illa, intelligentes.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
