Latin
55.1 to 55.4
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 55.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadvnitas c modum igitur Vnitas alia quidem est Numerorum genitrix, alia verò sideratur vt substrata Numeris materia: &principium quidem vtraque (non tamen id quod Numerus) alio autem modo, atque alio principium: Dupliciita sanè Signum quoque partim quidem est Magnitudinum parens, ter Signi &autor, partim verò aliter principium, non vtique iuxta genitricem consideratr causam. Nunquid ergo Signum solum impartibile sit? an etiam Nunc Dubitari in Tempore, Vnitasque in Numeris? Num autem Philosopho quidem Solutio de omnibus, quę sunt, verba facienti, cuncta certè vtcunque sub distributionem cadentia conuenit inspicere, omnesque partium primarias subsistentias: particularium verò scientia praedito à quibusdam definitis principijs contemplationem producenti, &vsque ad illa recurrenti, progressus autem eorum, quae sunt minimè scrutanti, hanc solam impartibilem naturam, quae ad eius spectat prima principia, aggredi considerare, &tradere: hancque intueri simplicitatem, quae praeest Solum Siomnibus ijs, quae sub cognitionem ipsi cadunt? Solum igitur Signum gnum in Gec iuxta Geometricam materiam partitionis est expers, Vnitas verò, iuxta metria par tium expers Arithmeticam. Et Signi ratio, licet apud alium imperfecta sit, in pręest, &sola vnitas in senti tamen scientia perfecta est. Siquidem Medicus quoque corporum Arithme Elementa esse ait Ignem, atque Aquam, hisque similia. &ipsorum retica. solutio adhaec vsque progreditur. At Naturalis Philosophus ad alia, quae his simpliciora sunt transit. &ille quidem Elementum definit, Simplex quò ad sensum, hic verò, simplex quò ad rationem: &vterque rectè quò ad propriam scientiam. Neque igitur Signi definitionem peccasse putauerimus, neque imperfectam ipsam esse posuerimus. Nam quò ad Geometricam materiam, eiusque principia sufficienter tradita est. hoc siquidem ipsi tantùm deest, quoniam clarè non ait quòd impartibile apud me, Signum est. meumque principium, &simplicissimum nil aliud est, quàm hoc. Et ita conuenit GeoFinis Dimetra dicente, audire.