Latin
INCIPIT TEXTVS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
in opinione subsistunt Intellecti lis materia. bet autem positionem Signum, quatenus in Phantasię gremijs apparet, materialeque existit. At propter principiorum communitatem, Vnitas adhuc Puncto simplicior est. Siquidem iuxta positionem Punctum Vnitatem superauit: appositiones autem in ijs, quae corpore carent, diminutiones efficiunt eorum, quae appositiones ipsas recipiunt. Linca autem, Longitudo sine Latitudine. LInea secundum obtinet locum quatenus longè primum, &simplicissimum est Interuallum, quod Geometra Longitudinem appella uit, adijciens hoc verbum (Sine Latitudine) quandoquidem &Li nea respectu Superficiei, principij habet rationem. Nam Signum quidem vtpote Magnitudinum omnium principium sola negatione edocuit, Lineam verò tum affirmando, tum negando. est siquidem Longitudo, hacque Signi impartibilitatem excedit.