# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 57.1-5

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 57.1 to 57.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/57.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/57.1

sine Latitudine tamen quippe quae à cęteris seiuncta est Dimensionibus. Nam omne porro quod est Latitudinis expers, idem etiam Crassitudine caret, non autem & contrà. Cùm ergo Latitudinem ademerit, Crassitiem quoque simul ademit. Quocirca nec addidit, quòd non crassa quoque, tanquam quod consequatur notionem eius, quod sine Latitudine est. Definiunt autem ipsam alijs quoque vijs. alij quidem Signi fluxum dicentes, ali verò Magnitudinem vno contentam Interuallo. Verùm haec quidem definitio perfecta est, Lineae essentiam explicans. Quae autem Signi fluxum dixit, à causa producente, ipsam manifestare videtur: & non omnem Lineam, sed immaterialem exprimit. hanc enim Signum producit impartibile existens, quod tamen partibilibus existentiae est causa. Fluxus autem progressum ostendit, foecundamque vim ad Interuallum omne peruenientem, nullumque detrimentum accipientem, eandem quidem semper manentem, cunctis autem Partibilibus essentiam praebentem. Cęterum hęc quidem cuilibet nota, manifestaque sunt. At nobis metipsis magis Pythagoricos sermones in memoriam reducemus, qui Signum quidem Vnitati, Lineam verò Binario, Superficiem autem Ternario, Corpus verò Quaternaric proportione correspondentia ponunt. quae tamen vt ea, quae cum Interuallo sunt suscipientes, Monadicam quidem reperiemus LineamDyadicam autem Superficiem, Triadicum verò, solidum Corpus Vnde etiam Aristoteles Corpus ait Ternario perfici numero. & nil mirum, Signum quidem propter impartibilitatem Vnitati assimilari: quae autem post Signum sunt, subsistere quidem iuxta Numeros ab Vnitate prodeuntes, hancque seruare rationem ad Signum, quam illi ad Vnitatem: participare verò vnumquodque sui proximi superioris, & eundem ad propinquum, adque sequens habere gradum, quem illud ad ipsum. Exempli gratia, Lineam Binarij quidem ordinem habere ad Signum, Vnitatis verò ad Superficiem: hancque Ternari quidem ad Signum, & Lineam, Binarij verò ad Solidum. Et propterea Corpus ad Signum quidem esse Tetradicum, ad Lineam verò, Triadicum. Vterque igitur ordo rationem habet. Principalior aurem est Pythagoreorum ordo, qui desuper sumpsit initium, & eorum, quae sunt naturam consequitur. nam Signum quidem duplex est, vel enim per se se est, vel in Linea. quod etiam cum tanquam Terminus sit solum, & vnum, nec Totum habens, nec partes, supremam eorum, quae sunt imitatur naturam. Quapropter Vnitati quoque proportione respondere positum fuit. Vnitas siquidem ibi primùm, vbi paterna est Vnitas, inquit oraculum. Linea verò cùm prima quide Totum, & partes habeat, Monadica autem sit, eò quòd vnico distat Interuallo, Dyadicaque propter progressum: si .n.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
