# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 57.6-7

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 57.6 to 57.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/57.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/57.6

infinita sit, indefiniti Binarij est particeps, si autem finita, duobus ei opus est Terminis, Vnde, & Quò. propter hęc vtique Totalitatem imitatur, ordinemque illum sortita est. Quae etiam porrecta est Vnitas, & duo gignit. haec enim progressum in Longitudinem, protulit: nec non id, quod porrectè, & vnico distat Interuallo: Binarijque materiam. Superficies autem, Ternarius cùm sit, atque Binarius, necnon primarum Figurarum receptaculum, primamque formam, atque speciem susceperit. Triadicae quidem naturae ea, quae sunt terminanti, primùm: Binario verò ipsam diuidenti, quodammodo similis est. Solidum verò cùm tripliciter distet, per Quaternariumque Numerum rationes omnes comprehendendi vim habentem distinguatur, ad illum reducitur ordinem, in quo corporalium quoque ornatuum apparet distinctio, necnon vniuersorum in tres partes diuisio, vnà cum Quaternaria proprietate, hoc est genitrice, atque feminea. At hęc quidem fusius pertractari possunt. Lineam autem rursus secundam existentem, iuxtaque primam ab impartibili natura motionem constitutam, non immeritò Pythagoreorum quoque sermo Dyadicam appellabat. Caeterùm quod & Signum post Cur Pythagores Lineâ Di dicam ap pellabant. Parmeni des.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
