Latin
59.1 to 59.4
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 59.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
post Vnitatem, &Linea post Binarium, Superficiesque post Ternarium sit, Parmenides etiam alicubi ostendit, ab vno Multa primùm negatione auferens, deinde Totum. Quòd si Multa ante Totum Numerus quoque ante Continuum, &Binarius ante Lineam, Vnitasque ante Signum erit. siquidem verbum hoc ! non multa) Vnitari competit, quae multitudinem gignit, Puncto autem non totum) Totum producenti. nullam enim partem habere dicitur. Haec de Linea dicta sint dum accuratius naturam eius contemplamur. Admittemus autem Apollonij quoque sectatores dicentes, quòd Lineae quidem notionem habemus, quando Longitudines tantùm, aut viarum, aut parietum dimetiri iubemus. non enim Latitudinem tunc, Crassitiemque subiungimus: sed vnicam duntaxat consideramus distantiam. Quemadmodum sanè, cùm etiam campos metimur, Superficiem cernimus. cùm autem Puteos, Solidum. omnes . n. distantias simul colligentes, tantùm esse Putei spatium iuxta Longitudinem, &Latitudinem, &Profunditatem dicimus. Sensum autem ipsius Lineae habucrimus vtique, si diuisiones locorum lucidorum, ab obumbratis inspexerimus, nec non ad Lunam, quę super Terram est. hoc namque medium, iuxta Latitudinem quidem, nullam habet distantiam: Longitudinem autem habet, quę vnà cùm Lumine, &Vmbra extenditur. Lineae autem Extrema, sunt Signa OMne compositum à simplici, &omne partibile ab impartibili Terminum accipit, horumque imagines in Mathematicis principijs palàm se se offerunt. Cùm . n. Lineam à Signis terminari dicat, manifestè videtur ipsam per se se infinitam facere, quippe quę propter proprium progressum, Extremum non habet. Quemadmodum igitur Binarius ab Vnitate terminatur, suamque intolerabilem audaciam sub Terminum, Finemque redigit, cùm ab illa coerceatur: ita sanè Linea quoque Signis apud ipsam existentibus terminatur. Cùm . n. Bina rio similis sit, Signo quoque Vnitatis rationem habente, iuxta Binarij naturam participat. Verùm in imaginabilibus quidem, atque in sensilibus Signa ipsa, quae in Linea sunt, Lineam terminant. in Formis verò immaterialibus praeextitit quidem partium expers Signi Ratio, progressa autem illinc ipsa longè prima cum Interuallo seipsam constituendo, &mouens se se, &fluens in infinitum, indefinitumque Binarium imitans, à proprio quidem coercetur principio, ab eodemque vnitur, atque vndequaque corripitur. Infinita ergo, finitaque simul existit. iuxta quidem sui progressum, infinita: iuxta verò terminatricis causae participationem, finita. Cùm . n. ipsi aduenerit, illius comprehen sione retinetur, terminaturque iuxta illius vnionem.