# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 59.5-8

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 59.5 to 59.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/59.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/59.5

Vnde porrò in Imaginibus quoque Signa finem, atque principium Lineę occupando, ipsam terminare dicuntur. Illic ergo Terminus à Terminato separatus est, hîc verò duplex. in ipso enim Terminato subsistit. Et hoc afferret vtique mirabile indicium, Formas in se se quidem manentes ea quę ipsis participant, iuxta causam pręcedere: illis verò deditas, iuxta illorum proprietatem subsistere. Siquidem vnà cum ipsis multipli cantur, & partiuntur, subiectorumque diuisionem recipiunt. Pręterea hoc quoque de Linea praeaccipiendum est, quòd ipsa Geometra tripliciter vtitur. Siquidem vt vtrinque terminata, atque finita: vt in illo Problemate, quod ait, Super data recta Linea terminata Triangulum ęquilaterum constituere. Et vt partim quidem infinita, partim vero finita: vt in illo Problemate, quod iubet ex tribus rectis Lineis, quae tribus datis rectis Lineis ęquales sint, Triangulum construere. in Pro blematis .n. Constructione inquit, Ponatur quaedam recta Linea, ex vna quidem parte finita, ex altera verò, infinita. Et vt ex vtraque part infinita: vt in illo Problemate, quod inquit, Super datam rectam Lineam infinitam, à dato Signo, quod in ea non sit, Perpendicularem rectam Lineam deducere. Tripliciter ergo Linea apud ipsum accipitur. Praeter haec autem, illud quoque scitu dignum cùm sit non prae tereamus. Quomòdo .n. Lineae extremitates Signa dicta sunt? cuius Lineae? siquidem neque infinitae, neque cuiuslibet finitae? Nam est quaedam Linea, & finita, & extremitates Signa non habens. talis .n. circularis est, quae in se se coit, nec Signa extremitates habet quemadmodum Linea recta. talis etiam Clypei est Linea. Num igitur Lineam intueri oportet quatenus Linca est? accipiemus.n.quan dam circunferentiam, quae à Signis terminatur, Lineaeque Clypei partem, eodem modo extremitates habentem Signa. Quaelibet autem Circuli, Clypeique Linea quandam etiam aliam sibi assumpsit proprie tatem, per quam non solùm Linea est, verùm etiam Figurae perficiendae vim habens. Ipsae ergo Lineae quidem vtrasque extremitates ha bent Signa: talium verò Figurarum effectrices, in se se coeunt.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
