Latin
Cap. IIII
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. OPortet autem communia haec non vtique in multis, &diuisis formis primò subsistere arbitrari, neque postremo, &ex multis ortum habere: verùm, vt pręcedentia ipsas, simplicitateque, &certa quadam ratione excellentia ponere. iccirco enim cognitio quoque ipsorum multas ante cedit cognitiones, ipsisque principia suggerit, &eę multę circa ipsam subsistunt, ad ipsamque referuntur. dicat enim Geometra quòd quatuor Magnitudinibus proportionalibus existentibus, alternatim quoque proportionales erunt, demonstretque hoc proprijs principijs, quibus Arithmeticus nunquam vteretur. dicat similiter Arithmeticus quòd quatuor Numeris proportionalibus existentibus, alternatim quoque proportionales erunt.