Latin
INCIPIT TEXTVS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 63
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca iuxta communem quoque notionem eos quidem, qui per rectam ambulant Lineam necessarium duntaxat iter facere Vulgus etiam inquit: eos autem, qui non per rectam, à necessario plurimùm aberrare. Plato autem rectam Lineam sic definit. Linea recta est, cuius Media obumbrant Extrema hoc nanque ea quidem, quae in directum posita sunt pati necesse est: quae vero in Circuli Circunferentia, vel in alio sita sunt Interuallo haud necessarium est vt hoc patiantur. Quapropter Astrologici quoque tunc Solem dicunt deliquium pati, cùm ipse, &Luna, nosterque oculus in vna fuerint recta Linea. tunc . n. à Luna media inter nos, atque ipsum existente obumbrari. Et forsan rectae Lineae passio ostenderit vtique quòd in his etiam, quae sunt, iuxta processus, qui a causis emanant, Media quidem Extremorum distantiam, adinuicemque communicationem, diuidendi vim habent. quemadmodum sanè iuxta regressus, quae etiam al ipsis distant ad primarias conuertuntur causas. Archimedes verò rectam definiuit Lineam, minimam earum, quae Terminos habent eosdem Cùm . n. (vt Euclidis ait definitio) ex aequo inter sua collocata sit Si gna, hac de causa eosdem Terminos habentium minima est. si . n. quędam fuerit minor, non ex aequo inter sua iacebit Extrema. Quin etiam reliquae omnes rectae Lineę definitiones, in easdem recidunt sententias Exempli gratia, quòd in suis constituta est extremitatibus. &quòd ne est pars quidem ipsius in subiecto Plano, pars verò, in sublimiori. &quo omnes eius partes omnibus similiter congruunt. &quòd extremis manentibus, ipsa quoque manet. quòd demum cum vna, quae sit sibi specie similis Figuram non perficit. haec . n. omnia rectae Lineae proprietatem exprimunt, quam habet ex eo quòd simplex est, &vnum habet breuissimum ab Extremo, ad aliud Extremum progressum. hęc etiam de rectae Lineae definitionibus dicta sint. Diuidit autem rursus LineGeminus, primum quidem in Incompositam, &Compositam. vocat autem Compositam, refractam, Angulumque efficientem: reliquas verò ipsarum omnes, Incompositas. Deinde Compositam, in eam, quae Figuram efficit, &eam, quae in infinitum producitur. Figuram facere dicens, Circularem, Clypeique Lineam, quaeque Haederę similis est: non facere autem Rectanguli, Obtusangulique Coni sectionem, Conchae rectę Lineae secum dam PlaPulchra d rectae Lineę passio ne in iis, quae sunt, coremplatio Peso rectae Lineae secundum Archime Multę rectae Lineę defones. Alia Lineę diuisio secundum Geminum Eratosthnis Penta metrum: Persci Ep grama Conicae s ctiones Spiricae si ctiones Tres solsunt Line partium s milium Theorema Gemi ni. IBER chae similem, Rectam, id genus omnes. Rursusque alio modo Incon positae Lineae aliam quidem simplicem esse, aliam verò mistam. Et