Latin
65
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
Interuallo tum Longitudine, tum Latitudine. Crassitudinis autem expers haec quoque remanens, Corpore triplici dimensione distante simpliciorem habet naturam. Quocirca Geometra quoque particulam T tantùm duobus Interuallis adiecit, vtpote tertio Interuallo in superficie non existentè? haecque negationi Crassitudinis aequipollet, vt hîc quoque Superficiei ad Solidum comparatae iuxta simplicitatem praestantiam, negatione, vel aequiualente negationi additione ostendat: diminutionem verò, quam habet si ad praecedentia comparetur, affirmationibus ipsis. Alij autem Corporis Terminum ipsam definiuerunt, idem propemodum dicentes. siquidem quod terminat ab eo, quod termina tur, vna superatur distantia. Alij verò, magnitudinem binis distantem Interuallis. Alij demum aliter quoquo modo eius formant assignationem, idem declarantes. Superficiei autem cognitionem nos habere dicunt, cùm agros dimetimur, eorumque extremitates, iuxta Longitudinem, &Latitudinem distinguimus: sensum verò quendam capere, Geminus tradit ori Spiricaro, et Conchoi dum, &Hae dere similisi LineaCur Eucli des duas tantùm Li neae spens tradiderit Definitie quinta. οἷν Aliae Sup ficiei definitiones. Simile dixit de Linea superius in cen mento 2 Qua dec Pythagorei Tern rio Supficiem assi milari di cebant. Definitio sexta. Comm. 6. Digressi Vnum hic, pro Deo. Dubitatic Solutio.