Latin
65.5 to 65.6
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 65.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nos verò ipsarum quidem cognomina, diuisionesque commemorauimus, ad ipsarum inquisitionem ingeniosos excitantes. Ad singularum autem inuestigationem rationes diligenter perquirere, superuacaneum in praesenti esse arbitramur cùm Geometra simplices, primariasque duntaxat Lineas hîc nobis aperuerit, Rectam quidem, in praesenti definitione: Circularem verò in Circuli traditione. tunc . n. dicet Lineam Circulum terminantem, esse Circunferentiam. Mistę autem nullam fecit mentionem, licet An gulos nouerit mistos, Semicircularem nempe, atque Cornicularem. necnon Figuras Planas mistas, Segmenta. s. atque Sectores: Solidasque Conos videlicet, atque Cylindros. Caeterorum itaque omnium tres vniuscuiusque tradidit species, Linearum autem, duas tantum, idest Re ctam, &Circularem. cùm arbitraretur opus esse in sermonibus, qui de simplicibus habentur, simplices assumere species. reliqua . n. omnia, Lineis compositiora sunt. Quamobrem nos quoque Geometram sequentes n simplicibus Lineis ipsarum explicationem terminabimus