# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 67

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/67

Iixare, vmbras inspicientes. cùm .n. ipsae sine Crassitudine sint, eò quòd interiorem Terrae partem penetrare non possunt, Latitudinem tantùm, atque Longitudinem habent. Pythagorei autem Ternario ipsam assimilari dicebant. Quoniam sanè omnibus, quae in ipsa reperiuntur Figuris Ternarius longè prima est causa. Circulus .n. qui Orbicularium principium est, latenter Ternarium habet, Centro, Interuallo, atque Circunferentia. Triangulum autem cùm omnium Rectilineorum principatum teneat, vndequaque manifestum est, quòd Ternario clauditur, & iuxta illum Formam suscepit. Superficici verò Extrema, sunt Lineae, Ex his etiam tanquam imaginibus intelligendum est, quòd omne proximum quolibet eorum, quae sunt simplicius, Terminu cuilibet, & Finem affert.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
