# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 68

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/68

Anima nanque Naturae operationem perficit, atque de terminat: & Natura, Corporum Motionem: & ante haec Mens, Animę conuolutiones metitur: ipsiusque Mentis vitam, Vnum. illud .n. mensura omnium est. Quemadmodum sanè in his quoque Solidum quidem à Superficie, Superficies autem à Linea, Lineaque à Signo terminatur. il. lud siquidem, Terminus omnium est. In Formis igitur immaterialibus, rationibusque impartibilibus Linea vniformis existens, in Superficiei progressu varium motum terminat, at coërcet, ipsiusque proximè vnit infinitatem. In imaginibus autem cùm Terminato Terminans aduenerit, hoc pacto Terminum ipsi praebet. Siquis autem hîc quoque quaerat quonam pacto omnis Superficiei Extrema sint Lineae, cùm non omnis etiam finitae Extrema sint. Sphęrae nanque Superficies, terminata quidem est, non autem à Lineis, sed à se se. Dicemus quòd accipiendo Superficiem qnatenus duplici distat Interuallo, à Lineis ipsam terminari iuxta Longitudinem, Latitudinemque reperiemus. Quòd si Sphaerican inspexerimus, ipsam vtique accipimus vt eam, quae iam Figuram suscepit, & aliam habuit qualitatem, & finem principio coniunxit, ex duobusque Extremis Vnum fecit. & hoc potentia duntaxat vnum existens, non autem actu.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
