# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 75

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/75

Republica dicit, qui ex suppositione apud Geometras accipiuntur, Rectilineo iuxta diuisionem in species, hosce constituente Angulos, Rectum (inquam) Obtusum, & Acutum. Illo quidem per ęqualitatem, & identitatem similitudinemque definito: his verò per Maioris, & Minoris naturam, ac denique per inaequalitatem, & diuersitatem, & per Magis, & Minus in determinatè constitutis. At multi quidem Geometrę huiusce diuisionis nullam possunt reddere rationem, verùm vt suppositione hac quoque vtumtur, tres .s. esse Angulos. Cùm autem de causa ipsos interrogauerimus, haec ab ipsis non esse postulanda respondent. Pythagorici verò tri plicis distributionis solutionem ad principia referentes, non sunt inopes in reddendis huius quoque Rectilineorum Angulorum differentię causis. cum.n. principiorum vnum quidem per Fine subsistat, Terminique, & identitatis & ęqualitatis, ac denique totius melioris coordinationis causa absolutionibus sit: alterum verò infinitum existat, progressumqu in infinitum, & accretionem, & decretionem, & inęqualitatem, & omnis generis diuersit atem a se ipso genitis tribuat, omninoque deteriori praesit seriei, iurè sanè propter haec cùm Rectilinei quoque Anguli per illa constituan tur principia, quae quidem à Finc prouenit Ratio rectum efficit Angu lum, vnum, aequalitate respectu cuiuslibet Recti, similitudineque praeditum, & finitum semper, atque determinatum, eundemque manentem, neque accretionem, neque decretionem suscipientem: quae vere ab Infinitate, cùm sit secunda, atque Dyadica, Angulos quoque circ Rectum duplices edidit, inaequalitate iuxta Maioris, atque Minoris natuComm. 10 Socrates in RepuDigressic Pythagorici Geometrę red dunt canm cur tres sint rectilinei Anguli Finis. Infinitum Ron, quae à Fine prouenit re ctum effici Angulum Ron, quae ab Infinito, uenit Ol tusum, & Acutum pro

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
