Latin
76
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 76
Unproofread scanNot analysed yet
ducit Angulum. Rectilineorum An gulotum pulcherri ma ad Di os compa ratio. Rectilineorum Ar glorum ad ea, quaom sunt comparatis Pulchrum Perpendici laris pul chra consideratio, e congaratio Perpédic lari Fign rarum meti raut altiti dines. H iuram: car sam vide: ferius i0 meto 19 Rectilineorum At gulniti a virture. &vitium copratio EpiloguFinis Di gressinus Primum n tandam naturam distinctos, iuxtaque Magis, &Minus, motum infinitum habentes, cùm vnus quidem magis, &minus Obtusus, alter verò magis, &minus Acutus fiat. Idcirco planè rectos quidem Angulos ad diuinorum ornatuum, diuinarumque potentiarum puros, &immaculatos Deos emittunt, tanquam indeclinabilis inferiorum prouidentiae autores, Rectitudo nanque ad deterioraque inflexibilitas, &immutabilitas illis conuenit Dijs: Obtusos verò, atque Acutos Dijs progressionis, &motus, potentiarumque varietatis praebitoribus permitti dicunt. Hebetudo siquidem expansę prorsus Formarum progressionis imago est, Acumen verò, diuidenti, mouentique vniuersorum causi assimilatur. Quin etiam in ijs, quae sunt, essentiae quidem Rectitudo assimilatur, eundem Esse sui Terminum conseruans: Accidentibus verò, Obtusus, atque Acutus. haec . n. Magis, &Minus suscipiunt, &indefinitè mutari nunquam cessant. Iurè igitur &Animam adhortantur descensum in generationem iuxta hanc Anguli recti indeclinabilem speciem, facere, non vergendo ad haec magis, quàm ad haec Neque alia magis, alia minus affectando. cuiusdam . n. conuenientię coniunctionisque naturae, vel (vt Gręci dicunt) Sympathię distributio, ipsam in materialem deducit errorem, indefinitamque varietatem Nota igitur est Perpendicularis quoque Linea, inflexibilitatis, puritatis, immaculatae potentiae, &indeclina bilis, huiuscemodi omnium. Est autem &diuinae, intelligentisque mensurae Signum. Perpendiculari siquidem Figurarum metimur altitudines, &ad Rectum relatione caeteros definimus rectilineos Angulos, cùm ipsi per se se indefiniti, indeterminatique sint. siquidem in excessu, defectuque inspiciuntur, quorum vterque per se indefinitus est. Quapropter Virtutem quoque dicunt iuxta Rectitudinem stare, vitium verò iuxta Obtusi, &Acuti Infinitatem subsistere, excessusque partiri, atque defectus, &Magis, &Minus eius imoderationem ostendere. Rectilineorum igitur Angulorum Rectum quidem, perfectionis, &indeclinabilis actionis, &Termini, &Finis intelligentis, hisque similium: Obtusum verò, atque Acutum, motus infiniti, &incessabilis progressionis, &diuisionis, &partitionis, &omnino Infinitatis ponemus imaginem. Atque hęc de his. Definitionibus autem Obtusi, Acutique Anguli genus addendum est. vterque . n. est Rectilineus, alter quidem Recto maior, alter verò minor: verùm non omnis absolutè, qui Recto minor, Acutus est. Cornicularis nanque omni Recto est minor, quandoquidem &Acuto, nec tamen Acutus. Semicircularis itidem quocunque Recto est minor, Acutus tamen non est. Causa autem, quoniam Misti sunt, quidem diy G Goo &non Rectilinei. Quinetiam multi curuilineorum Angulorum, Rectis maiores apparebunt, non ob id tamen Obtusi sunt. Oportet siSecundum. quidem Obtusum, Rectilineum esse. Hoc itaque primùm adnotamus.