# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 79

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/79

marum quoque Figuris Mentium Figurae longè diuimiores sunt, qua vndique quidem partibilibus essentijs praestant: vndique verò impartibili, Mentisque luce resplendent: vniuersorum autem feraces, effe ctrices, ac perfectrices sunt: & omnibus ex aequo adsunt, in ipsisque firmiter manent: & Animarum quidem Figuris vnionem afferunt, sensilium verò Figurarum imutationem ad proprium Terminum reuocant. Sunt demum ab his etiam omnibus separatae, perfectae illae Sexta, & vltima Fi & vniformes, & ignotae, & quę exprimi non possunt Deorum Figugurę species omnium perofe rae, quae Figuris quidem Mentium insident, omnes verò Figuras iunctissim. a. ctim terminant, cuncta autem vnicis suis Terminis comprehendunt Quarum proprietates Theurgia quoque exprimens, Deorum SimulaTheurgia chra alijs alia circumambit Figuris. & alia quidem characteribus inexplicabiliter effingit, huiuscemodi nanque characteres ignotas Deorum patefaciunt vires: alia verò formis, atque imaginibus imitatur: alia quidem erecta, alia verò sedentia faciens: & alia quidem cordi similia alia autem sphaerica, alia verò alijs expressa Figuris: & alia quidem simplicia, alia verò ex pluribus composita formis: & alia quidem sacra, atque venerabilia, alia autem domestica, & Deorum propriam mansuetudinem exhibentia. alia verò torua construens, aliasque demum alijs attribuens Notas, iuxta pertinentem ad Deos cognationem. Cùm itaque Digressio Figura ab ipsis Deis sumat exordium, vsque ad inferiora peruenit, in his quoque à primis apparens causis. oportet siquidem ante imperfe cta, perfecta supponere: & ante ea, quae in alijs existunt, ea, quae in se se sita sunt: & ante ea, quae sua priuatione sunt plena, ea, quae propriam naturam synceram custodiunt. Figurae igitur, quae materiales sunt, Figurarum omnium con materiali inuenustate participant, nec habent conuenientem sibi pusideratio. ritatem. Coelestes verò, partibiles sunt, in alijsque subsistunt. Animarum autem, diuisione, & varietate, omnisque generis inuolutione praeditae sunt. Mentium verò, vnà cum vnione progressum in multitudinem habent. Ipsae autem Deorum liberę, & vniformes, & simplices, & genitrices Figurae, ante omnia subsistunt, omnem in se se perfectionem habentes, & à se se cunctis absolutionem formarum porriDemocrigentes. Non ergo multi à nobis auscultandi, tolerandique sunt, qui ti opinio dicunt quasdam additiones, & ablationes, & alterationes, sensiles Fi& eius con guras futatio, vi de et Ari.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
