Latin
81
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 81
Unproofread scanNot analysed yet
Exempli gratia, siquis in speculo se se aspiciens, &Naturae potentiam, suamque pulchritudinem admiratus, se se videre voluerit, huiuscemodique potentiam acceperit, ita vt denique aspicien simul, obiectumque euadat. Anima nanque hoc pacto extra se in phantasia aspiciens, &adumbratas intuens Figuras, ipsarumque pulchritudinem admirata, &ordinem, suas admiratione prosequitur Ra tiones, à quibus hae quoque scaturiunt, mirificeque delectata, harum quidem pulchritudinem tanquam circa Spectra versantem dimittit, suam verò quaerit, introrsusque transire desiderat, &Circulum ibi atque Triangulum, omniaque simul, &impartibiliter cernere, se seque obiectis inserere, &multitudinem in vnum contrahere, ac denique occultas, &infandas Deorum Figuras, quae in sacrarijs, adytisque sunt, intueri. necnon incultum Deorum decorem patefacere, &Circulum videre quolibet Centro impartibiliorem, &Triangulum nullo Interuallo distans, ac deniqne caeterorum, quae sub cognitionem cadunt quoduis in vnionem ascendens. Figura igitur per se mobilis quidem, illam, quae ab alio mouetur: impartibilis autem per se mobilem: quae verò Vni eadem est, impartibilem praecedit. omnia enim cùm ad Vnitates redierint terminantur. est si quidem cunctis illinc ad Esse suum aditus. Verum enimuero haec quidem iuxta Pythagoricum Placitum in longum produximus. Cùm autem Geometra eam, quae in Phantasia est contempletur Figuram hancque primùm definiat (si quidem sensilibus etiam definitio haec secundo loco congruit) Figuram esse ait, quae ab aliquo, vel ali quibus Terminis comprehenditur. Cùm enim ipsam vnà cum ma teria iam accepisset, &tanquam Interuallis distantem excogi tet, non immeritò finitam, terminatamque vocitat. omne enim, quod materiam habet vel intellectilem, vel sensilem, aliunde Terminum sortitur. Nec ipsum Terminus est, sed Terminatum. neque suijpsius Terminus, sed aliud quidem in ipso Terminans, aliud verò Terminatum. neque in ipso est Termino, sed ab ipso continetur. Quantitati enim adnectitur, &simul cum illa subsistit, ipsique subijcitur Quantitas: Quantitatis verò illius Ratio, &aspectus, nil aliud est, quàm Figura, &Forma. ipsam siquidem terminat, Characteremque ipsi talem, &Terminum vel simplicem, vel compositum adijcit. cùm . n. hęc quoque Finis, &Infiniti duplicem progressum in proprijs Formis ostendat (quemadmodum etiam Anguli Ratio) vni quidem Terminum, Formanque simplicem infert ijs, quę ab ipsa compre henduntur, iuxta Finem: plures verò, iuxta Infinitatem. Quo circa Pulcherri mum exemplum. Applica dictis exem plum Epilogus. Vnum hic t Deo, ve eta superius i comm. rinis Digressionis Geometra eâ conteplai Figoram, qua in Phanta sia est Ponderat Fuclidis Defonem Quo Figu ra, Finem. et Infinitum in rpriis