Latin
83
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 83
Unproofread scanNot analysed yet
Et quemadmodum illic Vnum, in eo, quod est: &id, quod est, in Vno simul esse ostenditur, ita sanè ipsa etiam in rectilineis Figuris Circulares, &contrà rectilineas in Circularibus comprehensas ostendit. Totamque sui naturam in vnaquaque propriè manifestat, &omnia haec in omnibus. quandoquidem Totum etiam simul in omnibus sit, &in vnoquoque seorsum. Hanc itaque vim ab illo habet ordine. Quartò à Numerorum primo recipit progressionis formarum mensuras. Vnde etiam omnes iuxta Numeros constituit, alias quidem iuxta simpliciores, alias verò iuxta compositiores. Triangula siquidem, &Quadrangula, &Quinquangula, omniaque Multiangula vnà cum Numerorum in infinitum mutationibus progrediuntur. Verùm qua de causa hoc fiat Vulgo quidem ignotum est, Scientibus autem vbi quidem Numerus sit, vbi verò Figura manifesta est reddendae causae ratio. Quintò ab alia Totalitate secunda, quae etiam in consimilia diuiditur, ea Formarum diuisione reple tur, quae ipsas in alias similes diuidit Formas. per quam &Triangularis Ratio in Triangula, &Quadrangularis in Quadrangula diuidi tur. &id, quod dixi in Imaginibus quoque nos exercentes efficimus, siquidem longè prius in principijs praeextitit. Veruntamen ad hasce assignationes respiciendo, plurimas de Figuris reddere possumus causas, ipsas ad sua prima reducentes principia. Et vna quidem communior Figura, huiuscemodi sortita est ordinem, à totque causis perfectionem suscipit. Hinc verò ad Deorum progreditur genera, &iuxta alias formas alijs attribuitur, aliterque in alios agit. Alijs quidem simpliciores praebens Figuras, alijs verò ex his compositiores. &alijs quidem primarias assignans, &eas, quae in Superficiebus producuntur: alijs verò (solidorum Corporum tumorem ingredientibus) eas, quae in Solidis sunt sibi conuenientes Figuras. omnibus quidem in omnibus existentibus, Deorum siquidem Formae accumulatae sunt, vniuersarumque plenae potentiarum: proprietate verò aliud iuxta aliam producente. nam alius quidem Circulariter habet omnia, alius autem Triangulariter, alius verò Quadrangulariter. eodemque modo in Solidis. Tertia can quae est ac cumulata Multitudo. Qu arta can qu e Nume rus Terna rius. Numerus est i Arith metica, I gura aute in Geome tria Quita can r est secunda Totalitas Quo Figu ra Diis attribuatur. Circulus ê omnium F gurarum paestantissima Socrates Timaeo. Timaeus. Epilogus Digressi Circulas pfection rebus onibu pręvet. Deis.