# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 84

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/84

Circulus est Figura Plana ab vna Linea coprehensa, quae Circunferentia appellatur, ad quam ab vno Signo eorum, quae intra Figuram sunt omnes rectae Lincae incidentes, sibi inuicem ęquales sunt. ECentrum verò ipsius Circuli, il Signum appellatur. PRima, simplicissima, atque perfectissima Figurarum Circulus est. nam Solidis quidem omnibus praestat, eò quòd in simpliciori loco existit: ijs verò, quae in Planis subsistunt, similitudine, atque identitate excellit. Finique, & vnitati, ac denique meliori coordinationi proportione respondet. Quapropter mundanarum, & earum, quae supra Mundum sunt Figurarum diuisiones faciens, semper diuinioris esse naturę Circulum reperies. si .n. in coelum, & Generationem vniuersum diuidas, coelo quidem formam Circularem, Generationi verò rectam assignabis. quicquid nanque in generabilibus Circulare est, in mutationibus nempe, atque in Figuris, desuper à coelo deuenit. per eius .n. circunuolutionem Generatio ad se se reuoluitur: instabilemque mutationem, ad ordinatam redigit continuationem. Quòd si in Animam & Mentem ea, quae corpore carent distribuas, Mentis quidem esse dixeris Circulum, Animae verò Rectum. Quocirca Anima quoque iuxta conuersionem ad Mentem Circulariter moueri dicitur, & eandem habet rationem Anima ad Mentem, quam Generatio ad coelum. Circulariter .n. mouetur (inquit Socrates) quoniam Mentem imitatur. Animp autem generatio, & progressus, secundum rectam fit Lineam. aliàs .n. alijs se applicare Formis, Animae proprium est. Si verò in corpus, & Animam diuidere velis, omne quidem corporeum Recti portione: omne verò Animale, Circuli identitate, similitudineque participare constitues. nam illud quidem compositum est, potentijsque varium, quemadmodum rectilineae Figurae: hoc verò, simplex, & intelligens: per se mobile, & per se agens: in se ipsum conuersum, in se seque agens. Vnde porrò Timaeus quoque cùm vniuersi Elementa rectilineis constituisset Figuris, motum ipsis Circularem, & informationem ab ea, quae Mundo insidet Anima praebuit. Veruntamen quòd Circulus quidem vbique respectu aliarum Figurarum primas tener, ex iam dictis manifestum est. Operępretium est autem totam quoque ipsius seriem inspicere, desuper inchoantem, & vsque ad inferiora desinentem, omniaque perficientem, iuxta eorum aptitudinem, quae ipsius suscipiunt consortium. Dijs itaque conuersionem ad suas causas, atque vnionem praebet, & hoc, quòd in scipsis maneant, à beatitudineque sua non discedant, summas quidem ipsorum vniones tanquam Centra obfirmans inferioribus desiderabilia, multitudines verò earum, quae in ipsis sunt potentiarum circa illa stabiliter collocans, illorumque simplicitate continens. Mentium autem essentijs hoc suggerit, quòd scilicet in se se perpetuò agant, & à se se cognitione repleantur, & in se se intellectilia contracta teneant, in se seque intellectiones perficiant.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
