Latin
85
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 85
Unproofread scanNot analysed yet
omnis siquidem Mens intellectile sibi proponit, hocque tanquam Centrum est Menti: Mens autem ipsa, circa ipsum se implicat, &agit, &vnitur intra se se vniuersis vndique Mentis actionibus. Animis verò illustrat vim per se viuendi, per se mouendi, ad Mentem conuertendi, circa Mentem circunsiliendi, redeundique iuxta pro prias conuolutiones, Mentis impartibilitatem cuoluentes. rursus . n. intelligentes quidem ordinationes tanquam Centra Animis praestabunt, Animae verò circa ipsas Circulariter agent. omnis nanque Anima iuxta quidem sui partem intelligentem, &ipsum Vnum supremum, Centrum suscepit: iuxta verò multitudinem, Circulariter voluitur, Mentem suam circumplecti desiderans. Coelestibus autem corporibus, assimilationem ad Mentem, similitudinem, ęquationem, vniuersorum in Extremis comprehensionem, reuolutiones, quae in determinatis fiunt mensuris, sempiternam subsistentiam, hocque demum, quòd principio, &fine careant, cuncta id genus. lis verò, quae sub concauo orbis Lunae sunt Elementis, periodum, quae in mutationibus sit: ad coelum assimilationem: id, quod in generabilibus est ingenitum: id, quod manet in ijs quae mouentur: &id, quod in partibilibus Terminatum existit. om nia . n. semper sunt propter generationis Circulum, &aequabilitas seruatur in omnibus propter corruptionis reciprocationem. nam si gene ratio non regrederetur, breui quidem temporis curriculo, ipsorum ordo totaque cuane sceret exornatio. Rursus autem Animalibus, atque Plan tis, eam, quae in generationibus reperitur similitudinem affert. ex seminibus siquidem haec, ex hisque semina fiunt. &generatio ex ijs al ternatim perficitur, atque circumuolutio, ab imperfecto quidem ad perfectum, &contrà; vt corruptio quoque vnà cum generatione sit. lis verò, quae praeter uaturam fiunt, ordinem imniponit, &ipsorum indeterminatam varietatem ad Terminum redigit &ipsa quoque decenter exornat postremis suarum potetiarum vestigijs. Quapropter iuxta etiam determinatos circumuoluuntur Numeros, &non modo fertilitates, verum etiam sterilitates iuxta Circulorum alternas conuolutiones subsi stunt (vt ostendit Musarum sermo) &omnia mala licet ex Deis in Mortalium locum abiecta sint, circunuoluunter tamen haec quoque (inquit Socrates) &his etiam adest Circularis reuolutio, Circularisqe ordo Mentium essentiis. Animis, Vnum hic pro Mete. Cęlestibcorporibs Quatuor Elemetis. cri Aialibus, &Platis. cin. Iis, um peci naturam fiunt. Musae i de Repum. Socrat. in Repub.