Latin
87.5 to 87.9
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 87.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem Centrum in Circulo, omnino vnum est Signum (plura . n. vnius haud sunt Centra) by G tra) idcirco illud adiecit, ab vno Signo ad Circuli Terminum incidentes, aequales esse Lineas. infinita . n. sunt intra ipsum Signa, horum autem omnium vnum tantùm Centri vim habet. Et quia vnum hoc Signum, à quo omnes, quae ad Circuli coincidunt Circunferen tiam, aequales sunt, vel intra Circulum est, vel extra (quilibet nanque Circulus habet Polum, à quo omnes, quę ducuntur ad eius Circunfe rentiam, aequales sunt) propterea illud addiditt eorum quę intra Figuram sunt Signorum) neque hoc abre fecit, Centrum solum accipiens, non autem Polum. siquidem vult cuncta in vno inspicere Plano, Polus verò subiecto Plano sublimior est. Necessariò igitur in fine quoque adiecit, quòd hoc Signum, quod vtique iacet quidem intra Circulum, omnes verò ab ipso ad Circunferentiam incidentes, aequales suut, Cen trum est Circuli. nam duo tantùm huiuscemodi Signa sunt, Polus nempe, atque Centrum. verùm ille quidem extra Planum est, hoc ve rò intra. exempli gratia, Si Gnomonem in Centro Circuli stantem in tellexeris, superior ipsius extremitas Polus est. omnes. n. quę ab ipso ad Circuli ducuntur Circunferentiam, aequales adinuicem demon strantur, similiterque in Cono, totius Coni vertex, Polus est Circuli ad Basim existentis. Quid igitur Circulus sit, quid Centrum, &ea, quae in Circulo ponitur Circunferentia, quidque tota Circularis Figura, hucusque deteterminatum est. Rursus ergo ex his ad Exemplarium recurramus contemplationem, in illisque Centrum iuxta vnicam impartibilem, &firmam praestantiam vbique intelligamus. à Centro autem distantias, iuxta progressus, qui fiunt ab Vno, ad infinitam potentia multitudinem. Circuli verò Circunferentiam, iuxta progressorum regressionem ad Centrum, per quam potentiarum multitudi nes, in suam voluuntur vnionem. &omnes ad illam properant, &circa eam agere cupiunt. Et quemadmodum in Circulo cuncta sunt simul, Centrum, Interualla, externaque Circunferentia: ita sanè in illis quoque haud alia quidem tempore praeexistunt, alia verò consequuntur, verum vnà quidem omnia sunt, permansio, progressus, atque regressus.