# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 9

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/9

buit. nam eorum, quę sunt, alia quidem intellectilia, alia verò sensilia ponens. rursus autem intellectilium alia iterum intellectilia, alia cogitationi subiecta. & sensilium alia quidem sensilia, alia verò coniecturalia, intellectilibus quidem (quę sanè prima sunt quatuor generum) cognitionem assignat intelligentiam: ijs autem, quę cogitationi subiecta sunt, cogitationem: sensilibus verò, fidem: coniecturalibus autem coniectandi vim. & eandem rationem coniectandi vim ad sensum ha Cognitio num proporbere ostendit, quam habet cogitatio ad intelligentiam. vis enim contio secundi Platone iectandi sensilium spectra cognoscit, dum in aquis, & alijs corporibus perspicuè imaginem referentibus inspiciuntur. quippe quę postremam quodammodo in aquis sortita sunt sedem, & simulacrorum verè facta sunt simulacra. similiter cogitatio intellectilium imagines inspicit, quę à primis, & simplicibus, & impartibilibus formis in multitudinem, diuisionemque sunt delapsę. Quapropter huiusce quidem cognitio ab alijs antiquioribus dependet suppositionibus: intelligentia verò ad Mathem ipsum non suppositum principium peruenit. Si igitur Mathematicae ticę res. res neque impartibilem, ab omnique diuisione, ac varietate separatam gitation subiectae substantiam sortitae sunt, neque eam, quę sensu deprehenditur, & mul sut, & Co tis mutationibus obnoxiam, & quacunque ratione diuisibilem, cuilibet gitatio el instrumè manifestum est, quòd iuxta suam essentiam cogitationi quidem subietum iudicas ctę sunt: cogitatio autem veluti instrumentum aptum ad iudicandum ipsas ipsis pręest, sicut sensilibus sensus, & coniecturalibus coniectandi vis. Socrares Vnde sanè & Socrates obscuriorem quidem harum cognitionem priseprimo S ma scientia determinat, euidentiorem verò eo appulsu, qui in opimoRep. ne positus est. nam id quidem vltra intelligentiam obtinent, vt quod Idem supcuolutum est, & progrediendi vim habet contemplentur: ea verò, quae rius cas primo. in ipsis reperitur rationum stabilitate, quę etiam confutari non potest, opinionem superant. & quòd quidem ex suppositione ortum trahant, id sortitę sunt, iuxta primę scientię diminutionem: quòd verò in ijs formis constitutę sint, quę sine materia existunt, iuxta perfectiorem sensilium cognitionem. Instrumentum itaque aptum ad iudicandum cunepilogus ctas res Mathematicas tale, nempe cogitationem ex sententia Platonis, statuimus. quippe quę opinione quidem seipsam superiorem statuit, ab intelligentia verò superatur. Quae nam sit Mathematicorum generum, ac formarum essentia, & quomodo subsistat Cap. VI. Qvedtio. SEquitur autem, vt consideremus quae nam dicenda sit Mathematicarum formarum, generumque essentia, & vtrùm à sensilibus ip sam manare, in rerumque natura subsistere sit admittendum, siue per abstractionem (vt dici solet) siue per collectionem particularium in communem vnam rationem: an & ante hęc ipsam subsistere fatendum, vt asserit Plato omniumque rerum progressus ostendit.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
