# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 91.1-4

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 91.1 to 91.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/91.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/91.1

extra: vtcunque autem se habeat, eueniet minorem rectam Lineam esse aequalem maiori. siquidem omnes à Centro ad Circunferentiam sunt aequales. Ea igitur, quae ad exteriorem tendit Circunferentiam ei, quae ad interiorem, aequalis erit. at hoc fieri non potest. congruum ergo, & proinde aequales sunt. quamobrem Dimetiens quoque Cir culum bifariam secat. Verùm si vno existente Dimetiente duo Semicirculi fiunt, infiniteverò Dimetientes per Centrum ducuntur eueniet vtique duplicia infinitorum esse, iuxta numerum. haec enim nonnulli obijciunt aduersus Magnitudinum in infinitum sectionem. Nos autem dicimus quòd secatur quidem Magnitudo in infinitum, non autem in infinita. nam hoc quidem actu facit infinita, illud verò potentia tantùm. & hoc quidem essentiam infinito praebet, illud verò ortum duntaxat. Simul igitur cum vno Dimetiente duo sunt Semicirculi, nunquam tamen Dimetientes in finitêerunt, & si in infinitum sumptefuerint. Proinde nunquam infinitorum duplicia erunt: verum duplicia, quae continuè fiunt, finitorum duplicia sunt. semper siquidem sumpti Dimetientes, finitę numero sunt: quomodo nanque non debet omnis Magnitudo finitas habere diussiones, cùm Numerus ante Magnitudines sit, & omnes ipsarum sectiones definiat, & infinitatem pręoccupet, semperque partes, quę oriuntur determinet? ei, mis υ Smcirculus verò, est Figura, quae a Dimetientecontmetur, & ea quae ab ipsa Dimetiente aufertur Circuli Circunferentia Centtum aut? Semicirculi, idem est, quod eriam Circuli. EX definitione quidem Circuli, Centri naturam inuenit, à caeteris omnibus, quę sunt in Circulo Signis discrepantem. A Centro verò Dimetientem definiuit, eamque ab alijs rectis, quae intra Circulum describuntur Lineis separauit. A Dimetiente autem, Semicirculum quid nam sit edocet: & quòd à duobus Terminis continetur, hisque semper differentibus, Recta scilicet, atque Circunferentia: & quòd Recta illa non quaelibet est, sed Circuli Dimetiens. siquidem minus quoque Circuli Segmentum, & majus à Recta, Circunferentiaque continentur, non tamen hęc Semicirculi sunt. eò quòd Circuli diuisio, per Centrum facta non est. Cunctae ergo huiuscemodi Figurae, biformes sunt, quemadmodum Circulus Monadicus erat & ex dissimilibus constant. quaelibet .n. Figura, quae à duobus Terminis comprehenditur, vel à duabus continetur Circunferentijs, quemad. modum Lunularis: vel à Recta, & Circunferentia, vt iam dictae Figurae: vel à duabus mistis Lineis, veluti si duae Ellipses seinuicem intersecent (Figuram siquidem claudent, quae inter ipsas intercipitur) vel à mista, & Circunferentia, sicuti quando Circulus secat Ellipsim: vel à mista, & recta, vtpote Ellipsis dimidium.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
