Latin
91.5 to 91.8
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 91.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Se micirculus autem ex dissimilibus est Lineis, verùm simplicibus, hisque per appositionem seinuicem tangentibus. Antequam igitur sermo Triadicas definiat Figuras, iure optimo post Circulum, ad Biformem venit Figuram. nam duae quidem rectae Lineae nunquam spatium comprehendent. Recta verò, atque Circunferentia, duo possunt comprehendere spatia. &duae Circunferentiae similiter, vel Angulos facientes, vt in Lunulari Figura: vel deangularem etiam Figuram perficientes, veluti si concentricos intelligas Circulos. quòc enim medium inter vtrosque intercipitur spatium, à duabus Cir cunferentijs comprehenditur: vna quidem interiori, altera verò ex teriori, nullusque fit Angulus. non enim seinuicem intersecant, quemadmodum in Lunulari, &in vtrinque conuexa Figura. Caeterùm quòd idem Semicirculi Centrum sit, quod etiam Circuli manifestum est. Dimetiens enim Centrum in se se habens, Semicirculum complet, ab hocque omnes ductae ad Semicircunferentiam, sunt aequales: haec nanque pars est Circuli Circunferentiae. Ad omnes autem Circuli Circunferentiae partes à Centro aequales incidunt rectae Lineae. Vnum, &idem igitur est Semicirculi, Circulique Centrum. Et est adnotandum quòd ex omnibus Figuris haec sola in suo Ambitu Centrum habet, ex omni bus inquam planis Figuris. Quamobrem colliges quidem, quòd Centrum tres habet locos. aut enim intra Figuram, vt in Circulo: aut in Ambitu, vt in Semicirculo: aut extra, vt in quibusdam Conicis Lineis. Semicirculus itaque idem, quod Circulus habet Centrum. Quid igitur hoc indicat, quarumue rerum affert imagi nem, nisi omnes Figuras, quae à primis non prorsus discessere, sed ipsis quodammodo participant, posse ipsis concentricas esse, eisdemque causis participare? Dupliciter enim Semicirculus etiam cum Circulo communicat, tum iuxta Dimetientem, tum iuxta Circunfe rentiam. Proinde Centrum quoque est ipsis commune. Et forsar assimilatur vtique Semicirculus secundis post simplicissima prin cipia