# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 97

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/97

QuaOVadrilaterarum Figurarum primam diuisionem in duo membra fieri oportet. & alias quidem ipsarum, Parallelogramma dicere: alias verò, non Parallelogramma. Parallelogrammorum autem, alia quidem & rectangula, & aequilatera, vt Quadrangula: alia verò, horum neutrum, vt Rhomboidea: alia autem, rectangula quidem, sec non aequilatera, vt altera parte longiora: alia verò è contrario, aequilatera quidem, at non rectangula, vt Rhombos. Aut .n. vtrumque habere oportet, aequalitatem scilicet Laterum, Angulorumque rectitudinem: aut neutrum: aut alterum, hocque dupliciter. Quamobrem quadrupliciter constituitur Parallelogrammum. Non Parallelogranmorum autem alia quidem duo tantùm habent Parallela Latera, non tamen & reliqua: alia verò nulla prorsus Laterum habent Parallela. & illa quidem vocantur Trapezia, haec verò, Trapezoidea. Trapeziorum autem, alia quidem, Latera, à quibus huiuscemodi Parallela Latera coniunguntur, habent aequalia: alia verò, inaequalia. & vocantur illa quidem, Aequicrura Trapezia: hęc verò, Scalena Trapezia. Quadrilatera igitur Figura septem nobis constituitur modis. Nam vna quidem, Quadrangulum est: altera verò, parte altera longior: tertia, Rhombus: quarta, Rhomboides: quinta, Aequicru Trapezium: sexta, Scalenum Trapezium: septima, Trapezoides. Verùm Posidonius quidem perfectam in tot fecit membra rectilineorum Quadrilaterorum diuisionem, quippe qui septem horum quoque posuit species, quemadmodum etiam Triangulorum. Euclides verò in Paralle. logramma quidem, & non Parallelogramma diuidere minimè potuit quippe qui neque de Parallelis mentionem fecit, neque de Parallelogrammo ipso nos docuit. Trapezia autem, Trapezoideaque omnia, communi nomine appellauit, Trapezia ipsa describens, ad eorum quatuor differentiam, in quibus Parallelogrammorum verificatur proprietas. haec autem est ex opposito Latera, & Angulos aequales habere. Quadrangulum nanque, & Altera parte longius, ipseque Rhombus ex opposito Late ra, & Angulos habent aequales. Ipse autem in Rhomboide tantùm hoc addidit, ne solis ipsum negationibus definiat, cùm neque aequilaterum ipsum dixisset, neque rectangulum. in quibus .n.proprijs caremus ora tionibus, communibus vti necessarium est. Quòd verò hoc sit cunctis commune Parallelogrammis ipsum ostendentem audiemus. Videtur autem & Rhombus dimotum esse Quadrangulum, & Rhomboides motum parte altera longius. Quocirca iuxta quidem Late ra, haec ab illis non differunt: verùm iuxta Angulorum duntaxat Obtusitates, & Acumina. cùm illa rectangula sint. si .n. Quadrangulum, Diuisio Quadrila terarum Figerarum secundum Pe sidonium. Septem sunt spes Qua drilatera rum Figurarum. Euclidis Diuisio. Parallelo grammorum proprietas. In Prope sitione primi. Documenrum. Dubitatio Solutio †optimum. Digressi Pulchra Pyrhago reorum con sideratio Morus ab inęqualit: te emanat Quies autem

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
