# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria vi

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, CATRIARCHAE AQVILEIENSI DESIGNATO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/vi

non enim per se contrarium aliud sibi contrarium odit, & fugit: sed per accidens, ac suijpsius Amore, ne ab eo corrumpatur. Cùm ergo Amor omnibus rebus tam diuinis, quàm humanis insitus, innatusque sit, cuinam dubium erit, si ostendantur rerum omnium actiones, Amoris gratia fieri, actionumque opera Amore conseruari, quin Amor effector omnium sit, & seruator? At propagandae proprię cuiusque rei perfectionis cupiditas, maximus Amor est. Deus autem, in cuius solùm immensa potestate reperitur absoluta perfectio, propagandę eius perfectionis causa cuncta produxit, idemque omnibus propagandi desiderium largitus est. quę id ita sortita sunt, vt quicquid in Mundo fit, Amoris gratia fieri videatur. Quin etiam partium coniunctio Totum conseruat, diuisio diruit, atque disperdit. Amor autem coniunctionis parandę vim habet. Amor igitur non solùm efficit omnia, verùm etiam conseruat. Quo circa iurè autor omnium dicitur, & seruator. Verùm si Amor res omnes efficiendi, & seruandi vim habet, cuique satis, superque perspicuum est, eum scientiarum quoque autorem, & custodem esse. nam (si Aristoteli credendum est) eędem sententię, eędemque scientiae sępenumero apud homines iuxta quasdam ordinatas Vniuersi conuolutiones apparent, atque euanescunt. Vt verò alijs maximis philosophis placuit, omnes scientiae, & artes, omnia homium inuenta, omnesque demum res, quę in toto orbe terrarum tum à Natura editę, tum ab hominibus excogitatę, repertęque fuerunt, infinitis seculis floruere post infinita incen dia vicissim, ac diluuia, quibus iam deperierant, atque deciderant: eodemque modo iterum florescent, atque peribunt. Quę quidem res cùm ita se habeat, Amore opus fuit ad rerum omnium, pręsertimque scientiarum redintegrationem, & conseruationem. nam post Deucalioneos imbres propter nimiam aquarum copiam non modò vrbes, ędificia, & cuiuscunque generis animantia (pręter ea, quę diuina prouidentia custodiuit) periere, verum etiam omnis rerum memoria, quę in libris continebatur, ita extincta fuit vt illi primi homines, qui ex paucis ijs, qui iam relicti erant, orti sunt, tanquam nouissimi, & rerum omnium imperiti, vitam quandam simplicem, puram, ab omni malitia, atque versutia vacuam, omninoque (vt aiunt poetę) auream agerent. In qua quidem aurea ętate cùm rudes illi eo, quo Deus Mun dum prosequitur Amore primùm, deinde naturali hominum sciendi desiderio excitati, admirari, obstupescereque coepissent, ac demum totam Mum di machinam, eiusque motus, & motuum effectus peruarios contemplari, necnon modò huius, modò illius rei causam inuestigare, id ita factum est, vt scientię iterum omnes, paruo quasi quodam à principio ortum traxerint, hinc vires in dies sumpserint, paulatimque sese ad summum suę perfectionis euexerint.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
