Latin
CATRIARCHAE AQVILEIENSI DESIGNATO
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria vii
Unproofread scanNot analysed yet
Pòst verò cùm propter Mundi totius reuolutionem, tum propter multa, variaque in Vniuersum sęuientia bella, quibus cunctae prouinciae deuastatae fuerant, multa pręclara priscorum Autorum opera omnibus in scientijs radicitus interierunt: multa excęcata, atque euersa in lucem exierunt. Quae nimirum, vel saltem quae in illis continebantur doctrinae, ne penitus ab humano auellerentur genere, vt vix vmbra quaedam earum ad nos vnquam peruenire posset, Amor plerosque inuasit tum illorum doctrinas de suo inueniendi, tum haec instaurandi. nemo enim artem, vel scientiam aliquam reperire, aut discere potest, nisi eum cum diuinus, tum humanus Amor, necnon inuestigandi, inueniendique desiderium excitet. duplici siquidem huiuscemodi Amore, sapientia omnis menti data est, qua sanè ad Deum suum opificem reuertitur, cùm per hęc inseriora ipsius pulchritudinem contempletur. Ac ne latius in multis conquirendis vagando, longius quàm opus est in re manifesta immorer, ma ximum de hac re afferam argumentum, quod egomet in meipsum exper tus sum. nam cùm saepe ego mecum varias totius terrarum orbis conuolutiones animo reputarem, quamplurimas scientias, quae aliàs floruere, nunc abolitas propè, atque deperditas esse animaduerti. quid enim de Ma thematicis dicam? Non ne ea, quae prisco tempore vel adolescentulis notissima, facillima, in promptuque erant, hoc nostro seculo tanquam ęnigmata, difficilima, nimisque abstrusa eruditissimis quoque viris esse videntur? Cuius profectò rei causam cùm persaepe inuestigarem, nul lam aliam esse deprehendi, nisi paucitatem scriptorum, quae à tot, tantisque clarissimis viris in hisce scientijs nobis relicta fuere. multae enim, &variae praestantissimorum Mathematicorum lucubrationes tum à Proclo, tum etiam ab alijs Autoribus commemorantur, quarum ne vestigium quidem nunc extat. Haec cùm multos abhinc dies, dum Mathematicis operam nauabam, mecum cogitarem, cumque Euclidem Megarensem insignem Mathematicum, qui harum disciplinarum initia maximo cum ordine, maximoque cum artificio tradit, à multis alta potius obrui caligine, atque demergi, quàm exponi viderem, iam pridem aliquod in cum antiquum scriptum, aut commentarium desideraui, quanuis nescius non essem, quòd impressi fuerant Basileae quatuor Procli Diadochi libri commentariorum in primum Elementorum Euclidis: quos adeò laceros, &corruptos inueni, vt nihil boni ex eis elicere potuerim. editi nanque erant perinde ac si editi nunquam fuissent.