# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria viii

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, CATRIARCHAE AQVILEIENSI DESIGNATO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/viii

Veruntamen cùm diuina prouidentia propter communem studiosorum omnium vtilitatem huic meo flagranti desiderio auxiliari maximo suo Amore decreuisset, fecit vt cùm essem in Insula Creta tertio abhinc anno quoddam vetustissimum exemplar eorundem Procli in Euclidem commentariorum, qui iam impressi fuerant, ad manus meas perueniret, quod fuerat Andreae Doni praeceptoris mei, viri sanè in graecis literis omnium ętatis sus graecorum praestantissimi. ex quo quidem exemplari impressum illud quoad potui diligenter emendaui. nam illud etiam antiquum pluribus in locis imperfectum erat. Postea verò cùm in Italiam reuersus essem, & horum iam commentariorum maximam agnouissem doctrinam, atque vtilitatem, maiori quotidie, inextinguibilique eos instaurandi desiderio, Amoreque ardebam. Quapropter vt eiusmodi desiderio meo satisfacerem, primùm Bononiam profectus sum, vbi inueni duo exemplaria manu scripta, alterum in bibliotheca S. Saluatoris, vt appellant quod vnà cum alijs etiam libellis vt transcriberem concessum mihi fuit a Reuerendis viris Floriano Cedroplano Bononiensi, Priori tunc illius coenobij, & Raphaele Campiono Procuratore, qui nullam aliam ob rem, nisi humanitate, Amoreque erga me quodam impulsi maxima in me, beneficia contulerunt. alterum in bibliotheca excellentissimi viri Fabritij Garzoni medicam facultatem publicè in Bononiensi Gymnasio profitentis, qui etiam quę maxima fuit eius liberalitas voluit illud ipsum suum exemplar mecum afferri. quod sanò mihi non parum vtilitatis aitulit. Deinde cùm illhinc discessissem, Patauium me contuli, vbi ex ijs omnibus exemplaribus quoad fieri potuit vnum integrum feci, quod postre mò è graeca lingua in latinam conuerti, tum exercitationis causa: tum ab Amore concitatus, quo librum hunc, omninoque Mathematicas disciplinas ab ineunte adolescentia prosequutus sum: tum etiam vt amicorum meorum persuasionibus morem gererem, & communi eorum studiosorum vtilitati, qui sermonem gręcum non callent, consulerem. Ac denique quum hoc iampridem a multis expectatum opus absolutum, instauratumque vidissem, pluresque ipsi, quemadmodum Plato mihi, & Horatius praecipit, censores adhibuissem, nolui omnino Horatij sententiam obseruare dicentis: Id tibi iudicium est, ea mens, si quid tamen olim Scripseris in Metii descendat iudicis aures Et patris, & nostras, nonumque prematur in annum. Membianis intus positis delere licebis Quod non edideris. nescit vox missa reuerti.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
