# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria xi.5-7

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, xi.5 to xi.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/xi.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/xi.5

In quo sanè uertendo quanuis nescius non essem Horatium dixisse, Nec uerbum uerbo curabis reddere fidus Interpres: nihil tamen addendum, neque diminiendum esse censui: sed ubique uerba graeca, uerborumque sensa, ac ueritatem latine reddidi: neque eos imitatus sum, qui in uertendis libris non pauca de suo adijciunt, permulta praetermittunt, aut seriem Autorum, atque ordinem perturbantes commutant: Theodorum Gazam interpretum omnium Principem in primis propositum habui. multi nanque interpretati sunt, at ille solus mihi quidemuerus uidetur interpres. uarias siquidem multorum uidi conuersiones, quae certè ab omnibus sunt deridendae. nam alij (ut iam dixi) nescio cuius rei causa multa addunt, omittunt, atque permutant. Alij uerò pulcherrima Antorum, & lucidissima sensa, obscurissima, falsaque reddunt: aut quia graecum sermonem perfectè non callent: ant quia scientias, atque artes ignorant, de quibus Autores illi pertractant: aut demum quia quum Ciceroniana lingua scientiarum uocabula (quod fieri non potest) exprimere uoluerint, inextricabiles Labyrinthos ingressi, eos etiam secum unà pessum trahunt, qui eorum scripta legunt. Alij antem barbariem passim quandam adamantes, ita libros è graeco sermone in latinum conuertunt, ut in quamlibet potius aliam linguam, quàm in latinam connersi dici possint. hi nanque sententiam Quintiliani non obseruarunt dicentis, Graecos Autores transferentibus, nerbis uti optimis licet. Alij denique nec linguas, nec scientias possidentes, dum Pedagogorum more graecas dictiones latinis, & graecis characteribus conscribunt, egregiè hallucinantur. Valeant igitur candide Lector, ualeant procul omnes, qui Autores ipsos commaculant, atque euertunt. Silentio autem praete reundum non est te in hac mea Procli conuersione multa, & uaria, quae obseruanda sunt inuenturum.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
