Latin
xii.4 to xii.7
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria xii.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc igitur reliquum est ut te pro niribus meis adhorter, ut Mathematicam uelis Philosophiam, quam Proclus noster elegantissimè tradit libenter ab eo suscipere, diligere, exercere, atque perdiscere: si Animam tuam, &temetipsum cognoscere cupis Anima nanque nostra (ut docet sapientissimus Plato) mathematicam sortita est essentiam, unde sanè mathematica quoque à Proclo uocitatur, &non solùm communi nomi ne mathematica, uerum etiam arithmetica, harmonica, geometrica, atque sphaerica. Quod quidem ridiculum mihi non uidetur, ut ijs, qui ignorant causam. Anima siquidem nostra omnes hasce praeassumpsit disciplinas in sui essentiam, Arithmeticen quidem, iuxta multitudinem, essentialesque in ipsa existentes Vnitates, &Numeros: Harmonicen uerò, iuxta horum Numerorum rationes, quas habent ad inuicem. quippe quum multitudinem, quae in ipsa est Anima concinnam, compositamque esse nemo sit, qui non uideat, &(ut in Timaeo Plato diuinus ostendit) cunctae in ea reperiantur harnionicę rationes, Διατισ σάρων nempe, Διαπέντ, Διαπαωνῶν, quaeque ex his compositae sunt: Geometriam insuper iuxta unionem, suique integritatem, formam, &linearem essentiam. quatenus enim una, integra, Totumque est, Continui ipsius est particeps: quatenus uerò Numerus, discretam sibi uendicauit naturam. Verùm ut continna, duas habet in se se rectitudines, quarum una quidem Circulum Idem efficientem, altera uerò Circulum quod alterum, diuersumque est propagantem gignit, qui porrò Circuli cùm haud per Angulos rectos se inuicem intersecent, Signiferi, Aequatorisque nobis imaginem afferunt. Aequator enim qui in cęlis est, Idem semper efficit: Signifer autem, Alterum, atque Diuersum. per quae duo principia (Idem inquam, &Alterum) tota rerum natura in suo pulcherrimè custoditur ordine. Cùm ergo Animae nostrae essentia Linearis, Circularisque sit, quinetiam Triangularis, atque Quadrangularis, ut Platonicis manifestum est, &(ut Peripatetico utar uerbo) tanquam Triangulum in Quadrangulo, nemini planè dubium, quòd Anima