Latin
PRAEFATIO
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm si praeter haec fortasse aliquot alia diligentiam meam effugerint, tuum erit benigne Lector ea prudenter emendare. Si autem ea etiam, quae (ut superius dictum est) in hac mea uersione obseruata esse mihi persuadeo, haud obseruata passim reperies, huic paruo peccato ignosces. TNE fortè existimes Lector prudentissime id opus à me in hac mea iuue Anili aetate editum esse temere, hoc te non lateat quòd cùm iam hos libros latinos fecissem annum penè totum ante emissionem consumere volui, vt nonnullos mihi, huicque operi censores adhiberem. M. Antonium Passerum Patauinum in primis alterum aetatis nostrę Aristotelem. M. Antonium Muretum Gallum, loannem Faseolum Patauinum, Vincentium Cardinum Florentinum, viros Latinae, &Graecę linguae peritissimos, cunctisque scijs praeditos: nec non Felicem Paciottum Vrbinatem maximę spei iuuenem, quum vtraque lingua per eruditum, tum in Philosophiae studijs, &in Mathematicis apprime versatum. Cuius consilio, accerrimoque iudicio me persaepe vsum esse nunquam inficiabor. Horum sanè clarissimorum virorum autoritate fretus, propter communem studiosorum vtilitatem malui non parum potius periculi subeundo, Autorem hunc iampridem expectatum in lucem emittere quàm sine vllo meo discrimine eum pati in tenebris vlterius permanere