# Ad Paulum 355-398

Didak Pir, Ad Paulum, AD PAVLVM, lines 355-398. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/didak-pir/ad-paulum/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/didak-pir/ad-paulum/355

Illa tamen meditata dolos et noxia ferro
Turba fuit, fallax Ithacus, crudelis Epaeus
Periuriusque Sinon diuumque irrisor Oileus.
Nostram pura fides placidoque modestia uultu
Et regale sonans clementia et omnia supra
Religio ueterum ritu fundata parentum
Detinet immunem scelerisque et fraudis iniquae.
Nostra domo profugos ereptaque sceptra gementes
Hospitio fouit reges cum Turcica uirtus
Et formidatus premeret Mahometus in armis.
Vera cano. Sensit bellax Epiros et ora
Quam piger et fractis iam cornibus alluit Ister.
Nec sese ob factum iactauit et arma ferentem
Atque indignantem pacta mercede tyrannum
Leniit et patriae auertit ceruicibus urbis.
At Gradium imparibus diuis in bella ruentem
Marte domat uictrix nec longum passa iacere
Dat pacem ueniamque uiro, quaeque unica gentis
Nobilitas, patrios ultro concedit honores;
Inde domus Gradiae nomen praeclaraque fama
Funditur et seros perdurat ad usque nepotes.
Non aliter perhibent, cum Romulus acer Asylum
Condidit, in partem regni uenisse Sabinos.
Nec dum etiam Pario surgebat marmore templum,
Templum quod patriae seruat tutela salutis
Blasius et multo diuus resplendet ab auro.
Ille suos ciues dexter fouet, ille uocantem,
Cum fremit et tumidos exasperat Adria fluctus,
Audit et in tuta nautam statione reponit.
Ille pias leges tutatur et ille Lutherum
Submouet armatum furiis et dira mouentem
Proelia; nam contra magnis stat Bucchius ausis
Eluditque senem iuuenis cogitque frementem
Terga dare et uictum patrias secedere ad Arctos.
Nec minus augustam uicino in litore sedem
Seruat Idumaeus senior quo signa ferente
Acer in oppositum contendit Cantaber hostem
Deturbatque loco spoliisque exultat opimis.
Illum lecta cohors iuuenum canit, illius aris
Excubat et caste peragit stata sacra sacerdos,
Aureus eloquii cui fons instillat in ora
Diuinos latices foecundaque pectora uersat.
Hunc Calabri montes misere, at maxima Roma
Et decus et mores et claras contulit artes.

---

Didak Pir, Ad Paulum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/didacus-p-paul.xml.
