# Ad Paulum 441-491

Didak Pir, Ad Paulum, AD PAVLVM, lines 441-491. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/didak-pir/ad-paulum/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/didak-pir/ad-paulum/441

Continuo fullo uel quae sibi corpore quaestum
Procurat mulier: quin tu, peregrine, facescis?
Aut quo dignus abis et nostram deseris urbem?
Iandudum annona premimur quae laxa solebat
Esse prius, mirum ueniet nisi petis et ipse
Causa mali; accurrit cerdo et candente fauilla
Oblitus ora faber caesoque cruentus ab hyrco
Lanio, coniungunt capita et simul ore minantur
Exitium; laetatus abis quod uerbera cessent.
Multaque praeterea surgunt incommoda. Quod si
Paupertate grauis cursu fallente senectus
Accedat nec sit qui consoletur egentem:
Hae uerae lacrymae, dolor hic extremus in omnes
Transcendit gemitus et curis conficit aegrum.
Sed me maiorum moueant exempla uolentem
Vrbe procul patria peregrinis ossa sepulchris
Condere. Qui Libyca clarum cognomen ab arce
Primus init uictor, Linterni in littore conchas
Colligit Hannibalem oblitus malegrataque bella.
Nec minus inuicti concedens Caesaris armis
Eligit Euboicas sedes, ubi decoquat iras,
Appius, et patriae amissos dediscat honores.
Sed quid opus priscis annalibus? Omne sub aeuum
Indulget fortuna sibi uictrixque uocari
Gaudet et alternis insultat libera fatis.
At durum est, inquis. Durum. Verum ipse subinde
Dum reputo culpare nefas, quae ferre necesse est,
Assueui esse miser. Non semper naufraga puppis
Increpat Aegaeum. Ducit fortuna sequentem
Saepe manu, placidum ridens et candida uultum.
Nec contenta solo terra nos collocat astris,
Diis licet inuitis. Quod si comes ire recuses,
Ah miser, ah demens. Tortum quatit illa flagellum
Implicitumque coma barathro demergit Auerni.
Cernis ut extorris laribus Marianus auitis
Laetus agat duris in rebus? Dulcis amicus,
Alloquio facilis, nulli non commodus hospes.
Ille senis Coi repetita luce tenebras
Discutit et medicas languentibus admouet artes
Socraticas aut quaerit opes et nobile chartis
Mandat opus, somni parcus, nec tarda senectus
Dimouet intentum Musis gratoque labori.
Hoc patriam amissam solatur et omnia secum
Fert bona quae nullus quantumuis barbarus hostis,
Nulla dies auferre queat. Viden' alter Etrusco
Sanguine clarus eques, quo nuper et Itala tellus
Gallicaque insolitos belli sensere tumultus,
Dum reges et regna quatit, dum tristia bella
Apparat ut patriis succedat sedibus exul,
Contra stare deos sensit; nam turbida fumo
Machina anhelantem iussit descendere ad umbras.

---

Didak Pir, Ad Paulum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/didacus-p-paul.xml.
