Latin · Dactylic hexameter
AD PAVLVM, lines 492-522
Didak Pir, Ad Paulum 492-522
Unproofread scanNot analysed yet
Thybridis aut certe non longe a fonte Numici
(Nam non constat in hoc Aesopus, cetera uerax)
Stabat et ingentes fundebat in aera ramos
Populus et manes ibat radice sub imos.
Huic uicina fuit (sic idem prodit) arundo
Vilis et humorem potare assueta palustrem.
Populus huic: non te sacrati dedecus arui
Huc uenisse pudet, nullos quae crescis in usus?
Non pecori praestas umbram, non fronde decora
Grata uiatori surgis reficisque labori.
Praeterea neque tu soles neque frigora longum
Pertuleris, breuis est tibi uel longissima uita.
Illa autem: qui me uoluit prodire sub auras,
Siue deus seu capripedum de sanguine gentis,
Illi cura meae (fuerit quaecunque) salutis.
At tibi (proh fati rerumque ignara tuarum)
Instat acerba dies quae te speciosa tuosque
Deiciat ramos et letae frondis honores.
Tunc non uana tibi uatis occurret arundo.
Dixit, et Arctoo stridens a cardine uentus
Incubuit terris. Sensit maris unda fragorem
Pulsataeque gemunt siluae, non tecta, nec alta
Templa deum sufferre ualet. Stat populus et se
Colligit, at frustra. Saeuo nam turbine uicta
Concidit et magnam traxit miseranda ruinam.
At comes, ut longe uenientem prospicit hostem
Submittit de more comam, mox ridet euntem,
Et caput attollens atque omni functa periclo
Consenuit uictrix herbosae in sede paludis.
Sed quid opus multis? Fortunae cedat oportet
Qui sapit et non uult fortunae ludus haberi.