# In Iob Commentaria 175

Diego López de Zúñiga, In Iob Commentaria, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diego-lopez-de-zuniga/in-iob-commentaria/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diego-lopez-de-zuniga/in-iob-commentaria/175

Quoniam infinita est agendi ratio diuinae sapientiae, quae si semel infinita sua secreta detegeret, facilè intelligeret Iob longè diuersa ratione Deum de nobis, quam nos ipsos iudicare. Quia multa in nostrorum pectorum recessibus nos latent, quae Deo aperta, & manifesta sunt. Quam Dei infinitam sapientiam, quod Paulus reuereretur prudentissimè scripsit, Nihil mihi conacius sum, sed in hoc iustificatus sum, qui autem iudicat me Dominus est. Et in epistola ad Romanos vehementer diuinam sapien tiam admiratur dicens, O altitudo diuitiarum sapientiae, & scien Roman. 11. tiae Dei, quàm incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles viae eius. Quis enim cognouit sensum Domini, aut quis con siliarius eius fuit? Dauid etiam ait, Iustitia tua, sicut montes Dei Psal. 35. iudicia tua abyssus multa. Quare dubium non est, quin scientia atque sapientia infinita Dei vehementer, vel virum debeat terre re sanctissimum. Qua de causa dicit Dauid, Non intres in iudicium cum seruo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis viν ἐν uens. Et ipse lob postquam Deum secum loquentem audiuit reuerentior, & formidolosior factus quosdam suos loquendi modos à rectae voluntatis conscientia profectos reprehendit dicens, Insij ienter locutus sum, & quae vltra modum excederent scientiam meam. Audi & ego loquar, interrogabo te, & responde mihi. Auditu auris audiui re; nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo; & ago poenitentiam in fauilla, & cinere. Non dubium igitur est, quin sapientissimum sit argumentum Sophar: ex illo tamen non concluditur, quòd ipse concludi vult. Et intelligeres (ait) quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua, Id est quod minores, quam pro meritis poenas pendas, certum enim est Iob non obscelera sua tot accepisse vulnera; sed vt eius eximia, & constantissima virtus omnibus plana, & manifesta fieret: ita vt neque tetra diaboli inuidia quidquam calumniari posset. Quare si Deus tunc sapientiae suae secreta detegeret, vt optabat Sophar potius ipse quam Iob pudore conuictus suffunderetur, vt postea planum factum fuit, cum Sophar & alij amici, Dei Mirabilis iussu lobum precati sunt, vt eis à Deo stultitiae suae veniam impeDei sapientia traret. Quoniam non ita recte, sicut ipse lob locuti essent. Ex quo in ijs probar intelligitur non minus admirabilem esse infinitam diuinae sapiendis quos hotiae rationem in iis probandis, qui hominum iudicio condamnam mines contur, quàm in ijs damnandis, qui multorum sententijs probi, & in demnant: tegri regri habentur. Imo profecto longè maiora indicia immensae ma mitudinis suae illo, quàm hoc modo exhibuit.

---

Diego López de Zúñiga, In Iob Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Iob_Commentaria.
