Latin
331
Diego López de Zúñiga, In Iob Commentaria 331
Unproofread scanNot analysed yet
Ita etiam di cebat Hieremias, Quare via impiorum prosperatur: bene est om psal. 72. nibus, qui praeuaricantur, &inique agunt. Et Dauid, Zelaui super iniquos, pacem peccatorum videns. 8 Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, &nepotum in conspectu eorum. Id est, multos liberos habent multumque propagant genus suum, Quod videtur ab eo dici aduersus id quod dixerat Eliphaz. cap. 15, Posteritatem, &genus impij esse delendum, Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, est quasi oliua proijciens florem suum. Congregatio enim hypocritae sterilis, &ignis deuorabit ta Hiere. 12. bernacula eorum, qui munera libenter accipiunt, Idem quod Iob Hieremias significasse videtur dicens, Plantasti eos, &radicem miserunt: proficiunt &faciunt fructum. 9 Domus eorum securae sunt, &pacatae &non est virga Dei super illos. Psal. 72. Id est, praeterquam quod multis bonis fruuntur tum etiam nihil incommodi accipiunt, nullam iacturam faciunt, quod etiam canebat Dauid dicens, In labore hominum non sunt, &cum hominibus non flagellabuntur. Quod satis per se declarat in magnam Hebrae. 12. illos Dei offensam, &odium incurrisse, cum soleat ipse vel in filios suos virga flagellisque animaduertere, adeo vt nullum filium non castiget. Vt Paulus ait, Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem filium quem recipit: in disciplina perseuerare. Quod si extra disciplinam estis, cuius particeps facti sunt omnes, ergo adulteri, &non filij estis. Numerat alia impiorum bona adiungens. 10 Bos eorum concepit, &non abortiuit. In Hebraeo bos est generis masculini, &sic quidam Hebraei atque Chaldaeus exponi volunt, bos eorum grauidauit, neque semen proiecit incassum. Vulgatus tamen Septuaginta secutus est, qui ad vaceam id totum retulerunt, ita transferentes νει αὐτῆς ἐκ ὠμετόκη cervacea eorum abortiuum non fecit. Potest enim aliis punctis nahibar in voce esse passiua, vt hubar dicamus, atque ita intransitinum esse, vt Grammatici dicunt. Vacca peperit, &non est priuata fortu suo. Id est, sicut bos eorum, semen non proiecit, ita neque vacea foetum, sed illum maturum in lucem protulit, atque nutriuit. Erant olim hominum diuitiae in pecoribus, &armentis positae, vt ex Iob historia in primo capite posita, &ex Laban. &Iacob in Genesi cogdoscilicet. Et propterea ex hac re secundos declarat euentus fortunarum impij. 11 Egrediuntur, quasi greges paruuli eorum, et infantes eorum, exultant lusibus. 12 Tenent tympanum, &citharam, et gaudent ad sonitum organi. Id est, non modo multos (vt dixi) filios procreabunt, sed etiam eos ludentes, saltantes, &ad variorum instrumentorum sonitum choros ducentes, loetos dies agere videbunt. Qua re valde prospe ra fortuna impij declaratur, quippe in cuius familia nulla luctus atque moeroris causa futura sit; &forte improbam filiorum eius educationem tangit. Bonus enim, &prudens pater non debet facile pati, vt diu filij sui in ludis versentur.