# In Iob Commentaria 369

Diego López de Zúñiga, In Iob Commentaria, 369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diego-lopez-de-zuniga/in-iob-commentaria/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diego-lopez-de-zuniga/in-iob-commentaria/369

Graecorum autem huius loci versio facilis & apta est, sed quae difficile possit ad Hebraea accommodari; quare paraphrasis quaedam ad idem propositum attinens existimanda est. Videntur autem rationem duxisse aliquam interpretationis Chaldaicae, nam non vsuoth Chaldaeis muri sunt altissimi ad insidias collocandas apti. Hispanis Atalaya. Ita enim Graeci vertunt ἐν σκοτοινεῖς ἀδίκων ἐννδρ ἄσαν, ὑδὸν δὲ δικήναν ἐκ οὕδοισαν in locis obscuris insidias collocarunt; viam autem iustam non cognouerunt, id est, Aequitatis obliti, tot mente & cogitatione in insidijs struendis veriantur. 12 De ciuitatibus fecerunt viros gemere, & anima vulneratorum clamauit. Clarius in Hebraeo anima occisorum. Id est, Ciues quorum bona praedati sunt clamant, occisi ab illis in agro clamant etiam. Videturque haec dicendi ratio eius esse similis, quae est in Genesi, Genes. 4. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me, id est postulat, vt eius cae dem indignam cognoscam, & iudicium faciam. Ita hoc loco signi ficare videtur Iob, tot homines grauissimis iniurijs affectos per se vique sua aequum iudicium implorare. Quam expositionem probat, quod Sequitur. & Deus inultum abire non patitur. Id est harum rerum Deus indicium exercebit, & poenas sumet. In Hebraeo est, Deus non ponet nun tiphla, cuius vocis radicem bun taphel varie exponunt Hebraei. Et Latini interpretes dicunt significare insulsum, insipidum, falsum, stultum, à ratione alienum, infirmum, inultum, prohibitum. Sed proprie mihi significare videtur indecorum, & in quo desit aliquid ad eius naturam pertinens, ex qua significatione plana, & aperta fiunt omnia sacrosanctae scripturae Ezech. 13. loca, in quibus reperitur. Vt illud, Ezechielis de falsis prophetis, quod difficilius exponitur, Eo quod deceperint populum meum, dicentes pax pax, & non est pax. Et ipse aedificabat parietem, illi autem leniebant eum hon taphel luto absque paleis, exponit vultatus, quidam Hebraeus absque vlla firmitate. Facilius interpretabimur parietem indecorum, qui vacabat ijs rebus, quae ei erant necessariae, vt firmus esset. Pax enim illa; quam populo falsi prophetae pollicebantur, non erat certa, neque firma, cum de suo, non verbis Dei illam promitterent. Et propterea sequitur, Destruam parietem quem linistis han taphel absque temperamento, clarius indecore.

---

Diego López de Zúñiga, In Iob Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Iob_Commentaria.
