# In Iob Commentaria 511

Diego López de Zúñiga, In Iob Commentaria, 511. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diego-lopez-de-zuniga/in-iob-commentaria/511
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diego-lopez-de-zuniga/in-iob-commentaria/511

17 Causa tua quasi impij iudicata est. Non facilis hic versus habetur, varieque exponitur, sed plana atque simplex haec mihi videtur explicatio. Vt quoniam hoc, & superiori capite tractauit, qualem se Deus & pijs, & impijs exhibeat. Quia ad totum id genus pertinebat, nunc ad speciem accedit, cuius causa huiusmodi sermonem induxit, vt illa sit syllogismi propositio, haec vero assumptio, in qua iam dudum lob amicos errasse diximus, quod in Iob conuenire putabant, quae ipsi de vniuerso impio rum genere differebant, & ita toto caelo Eliud errabat, dicens Cau sa tua quasi impij iudicata est. Id est te Deus tanquam impium non tanquam pium tractat, ad te ille modus spectat, quo Deus cum impijs agit. Quia cum tantis incommodis vrgearis, non dicis vbi est Deus, qui fecit me? sed potius eum optas in ius educere. Affligitque te Deus, vt resipiscas, eumque audias cumque secus facias, transibis per gladium, & in stultitia consumeris: quia tanquam simulator, & callidus prouocas iram Dei, neque clamas cum vinctus sis. Morieturque in tempestate anima tua, & vita tua inter effeminatos. Quidquid denique hoc, & proxime superiori capite de vniuerso dixit impiorum genere his verbis in Iobum quadrare fumo eandem Hebraea verba declarant sententiam, quae sic ad verbum habent, Iudicium scelerati indienisti. In eadem rationem dicitur, quod sequitur. Causam iudiciumque recipies, impij subaudi. Verbum de ver bo in Hebraeo est, indicium, & ius sustentabunt, vel apprehendent. Cuius verbi suppositum quidam Hebraeus impios esse putat id est impij eas poenas persoluent, quas ius, & aequitas postulat. Alijs placet verbi suppositum esse iudium, & ius, In hanc sententiam, lus, & indicium sustentant omnia. Forte verbum est intransitiuum, vt loquuntur grammatici, in hanc rationem, lus, & indicium consistunt. Id est, licet tua causa quasi impij iudicata sit, iure id, & aequo indicio factum fuit, non iniuria, & iniquo iudicio, vt tu significare videris. Quae expositio mihi certe probatur. Graeci loco huius versus hunc ponunt ἐκ ὑστερήσει ἀπύδικαίων κρίμα iustorum iudicium non tardabit. Cur id facere potuerint, diximus in prooemio ex Augustini sententia. Cohaeretque maxime id cum superiori versu, vt ab eisdem Graecis conuersus est; nam in eius fine improborum poena significabatur. Coniungitur enim saepe in scriptura sacrosancta bonorum iudicium cum improborum supplicio. Iudicabit pauperes populi, & saluos faciet filios pauperum, & humiliabit ca lumniatorem, Ait Dauid, Et alio loco, Quoniam fecisti iudicium meum, & causam meam sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam, increpasti gentes, & perijt impius, nomen eorum delesti in aeternum, & in seculum seculi.

---

Diego López de Zúñiga, In Iob Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Iob_Commentaria.
