Latin
In versionem ab se factam libri Gregorii Nysseni, De Conditione seu opificio ho…
Dionysius Exiguus, Ad Eugipium Presbyterum 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter humili devotionis obsequio precor, ut sanctitas tua promissionis mea: solutionem gratissima mente percipiat, et in quibuscunque minus eleganLer videor elocutus, veniam clementer accommodet; quia necessitate temporis a doctissimorum virorum collatione distractus, non quo dcbui libruin splendore digessi, qui ut plurimis probatur abundare virtutibus, ita quibusdam, ut sæpe retuli, maculis videtur aspersus. Oret ergo pro me tua dignatio, ut tantis pressus. angustiis, saltem spiritalium studiorum latitudine gaudeam: nec adeo præsentibus unquam moeroribus liceat, ut nos a proposito futuræ delectationis abducant. Maximum namque solalium in hau miseria capimus, si de ventura gloria continuata meditatione tractemus. Quamvis enim quis amore coelestium ægre ferat hujus peregrinationis incommoda, et cum propheta dolenter exclamet: Heu me, quod incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX, 5); et cum beato Apostolo confidenter asserat: Cupio dissolvi et esse eum Christo (Philip. i, 23), tamen a patria non procul exsulare creditur, si semper patriam dcsidcrio consequatur.