Latin
De his qui contraria gerunt his quæ regulariter de Pascha statuta sunt in Nicæn…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 141
Unproofread scanNot analysed yet
LXXIX. Omnes qui ausi fuerint dissolvere definilionem sancti et magni concilii quod apud Nicxam congregatum est, sub praesentia piissimi et venerandi principis Conslantini, de salutifera solemnitate sacratissimae Paschae, excommunicandos, et de Ecclesia pellendos esse censemus, si tamen contentiosius adversus ea quæ bene sunt decreta perstiterint: et haec quidem de laicis dicta sint. Si quis autem eorum qui præesse noscuntur Ecclesiae, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, post hanc definitionem tentaverit ad subversionem populorum, Ecclesiarumque perturbationem, seorsum colligere, et cum Judxis Pascha celebrare: sancta synodus hunc alienum jam hinc ab Ecclesia judicavit, quod non solum sibi, sed et plurimis causa corruptionis et perturbationis exstiterit. Nec solum tales a ministerio removct, sed etiam illos qui post damnationem bujusmodi communicare tentaverint: damnatos autem omni quoque extrinsecus honore privari, quem sancta regula, et sacerdotium Dei promeruit.